|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod amor sit passio
laesiva. Languor enim significat laesionem quandam languentis. Sed
amor causat languorem, dicitur enim Cant. II, fulcite me
floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Ergo amor est passio
laesiva.
2. Praeterea, liquefactio est quaedam resolutio. Sed amor est
liquefactivus, dicitur enim Cant. V, anima mea liquefacta est, ut
dilectus meus locutus est. Ergo amor est resolutivus. Est ergo
corruptivus et laesivus.
3. Praeterea, fervor designat quendam excessum in caliditate, qui
quidem excessus corruptivus est. Sed fervor causatur ex amore,
Dionysius enim, VII cap. Cael. Hier., inter ceteras
proprietates ad amorem Seraphim pertinentes, ponit calidum et acutum
et superfervens. Et Cant. VIII, dicitur de amore quod lampades
eius sunt lampades ignis atque flammarum. Ergo amor est passio laesiva
et corruptiva.
Sed contra est quod dicit Dionysius, IV cap. de Div. Nom.,
quod singula seipsa amant contentive, idest conservative. Ergo amor
non est passio laesiva, sed magis conservativa et perfectiva.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, amor significat
coaptationem quandam appetitivae virtutis ad aliquod bonum. Nihil
autem quod coaptatur ad aliquid quod est sibi conveniens, ex hoc ipso
laeditur, sed magis, si sit possibile, proficit et melioratur. Quod
vero coaptatur ad aliquid quod non est sibi conveniens, ex hoc ipso
laeditur et deterioratur. Amor ergo boni convenientis est perfectivus
et meliorativus amantis, amor autem boni quod non est conveniens
amanti, est laesivus et deteriorativus amantis. Unde maxime homo
perficitur et melioratur per amorem Dei, laeditur autem et
deterioratur per amorem peccati, secundum illud Osee IX, facti sunt
abominabiles, sicut ea quae dilexerunt. Et hoc quidem dictum sit de
amore, quantum ad id quod est formale in ipso, quod est scilicet ex
parte appetitus. Quantum vero ad id quod est materiale in passione
amoris, quod est immutatio aliqua corporalis, accidit quod amor sit
laesivus propter excessum immutationis, sicut accidit in sensu, et in
omni actu virtutis animae qui exercetur per aliquam immutationem organi
corporalis.
Ad ea vero quae in contrarium obiiciuntur, dicendum quod amori
attribui possunt quatuor effectus proximi, scilicet liquefactio,
fruitio, languor et fervor. Inter quae primum est liquefactio, quae
opponitur congelationi. Ea enim quae sunt congelata, in seipsis
constricta sunt, ut non possint de facili subintrationem alterius
pati. Ad amorem autem pertinet quod appetitus coaptetur ad quandam
receptionem boni amati, prout amatum est in amante, sicut iam supra
dictum est. Unde cordis congelatio vel duritia est dispositio
repugnans amori. Sed liquefactio importat quandam mollificationem
cordis, qua exhibet se cor habile ut amatum in ipsum subintret. Si
ergo amatum fuerit praesens et habitum, causatur delectatio sive
fruitio. Si autem fuerit absens, consequuntur duae passiones,
scilicet tristitia de absentia, quae significatur per languorem (unde
et Tullius, in III de Tusculanis quaest., maxime tristitiam
aegritudinem nominat); et intensum desiderium de consecutione amati,
quod significatur per fervorem. Et isti quidem sunt effectus amoris
formaliter accepti, secundum habitudinem appetitivae virtutis ad
obiectum. Sed in passione amoris, consequuntur aliqui effectus his
proportionati, secundum immutationem organi.
|
|