|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod amans non agat omnia ex
amore. Amor enim quaedam passio est, ut supra dictum est. Sed non
omnia quae agit homo, agit ex passione, sed quaedam agit ex
electione, et quaedam ex ignorantia, ut dicitur in V Ethic. Ergo
non omnia quae homo agit, agit ex amore.
2. Praeterea, appetitus est principium motus et actionis in omnibus
animalibus, ut patet in III de anima. Si igitur omnia quae quis
agit, agit ex amore, aliae passiones appetitivae partis erunt
superfluae.
3. Praeterea, nihil causatur simul a contrariis causis. Sed
quaedam fiunt ex odio. Non ergo omnia sunt ex amore.
Sed contra est quod Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom.,
quod propter amorem boni omnia agunt quaecumque agunt.
Respondeo dicendum quod omne agens agit propter finem aliquem, ut
supra dictum est. Finis autem est bonum desideratum et amatum
unicuique. Unde manifestum est quod omne agens, quodcumque sit, agit
quamcumque actionem ex aliquo amore.
Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa procedit de amore qui est
passio in appetitu sensitivo existens. Nos autem loquimur nunc de
amore communiter accepto, prout comprehendit sub se amorem
intellectualem, rationalem, animalem, naturalem, sic enim Dionysius
loquitur de amore in IV cap. de Div. Nom.
Ad secundum dicendum quod ex amore, sicut iam dictum est, causantur
et desiderium et tristitia et delectatio, et per consequens omnes aliae
passiones. Unde omnis actio quae procedit ex quacumque passione,
procedit etiam ex amore, sicut ex prima causa. Unde non superfluunt
aliae passiones, quae sunt causae proximae.
Ad tertium dicendum quod odium etiam ex amore causatur, sicut infra
dicetur.
|
|