|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod obiectum et causa odii
non sit malum. Omne enim quod est, inquantum huiusmodi bonum est.
Si igitur obiectum odii sit malum, sequitur quod nulla res odio
habeatur, sed solum defectus alicuius rei. Quod patet esse falsum.
2. Praeterea, odire malum est laudabile, unde in laudem quorundam
dicitur II Machab. III, quod leges optime custodiebantur,
propter Oniae pontificis pietatem, et animos odio habentes mala. Si
igitur nihil oditur nisi malum, sequitur quod omne odium sit
laudabile. Quod patet esse falsum.
3. Praeterea, idem non est simul bonum et malum. Sed idem diversis
est odibile et amabile. Ergo odium non solum est mali, sed etiam
boni.
Sed contra, odium contrariatur amori. Sed obiectum amoris est
bonum, ut supra dictum est. Ergo obiectum odii est malum.
Respondeo dicendum quod, cum appetitus naturalis derivetur ab aliqua
apprehensione, licet non coniuncta; eadem ratio videtur esse de
inclinatione appetitus naturalis, et appetitus animalis, qui sequitur
apprehensionem coniunctam, sicut supra dictum est. In appetitu autem
naturali hoc manifeste apparet, quod sicut unumquodque habet naturalem
consonantiam vel aptitudinem ad id quod sibi convenit, quae est amor
naturalis; ita ad id quod est ei repugnans et corruptivum, habet
dissonantiam naturalem, quae est odium naturale. Sic igitur et in
appetitu animali, seu in intellectivo, amor est consonantia quaedam
appetitus ad id quod apprehenditur ut conveniens, odium vero est
dissonantia quaedam appetitus ad id quod apprehenditur ut repugnans et
nocivum. Sicut autem omne conveniens, inquantum huiusmodi, habet
rationem boni; ita omne repugnans, inquantum huiusmodi, habet
rationem mali. Et ideo, sicut bonum est obiectum amoris, ita malum
est obiectum odii.
Ad primum ergo dicendum quod ens, inquantum ens, non habet rationem
repugnantis, sed magis convenientis, quia omnia conveniunt in ente.
Sed ens inquantum est hoc ens determinatum, habet rationem repugnantis
ad aliquod ens determinatum. Et secundum hoc, unum ens est odibile
alteri, et est malum, etsi non in se, tamen per comparationem ad
alterum.
Ad secundum dicendum quod, sicut aliquid apprehenditur ut bonum, quod
non est vere bonum; ita aliquid apprehenditur ut malum, quod non est
vere malum. Unde contingit quandoque nec odium mali, nec amorem boni
esse bonum.
Ad tertium dicendum quod contingit idem esse amabile et odibile
diversis, secundum appetitum quidem naturalem, ex hoc quod unum et
idem est conveniens uni secundum suam naturam, et repugnans alteri,
sicut calor convenit igni, et repugnat aquae. Secundum appetitum vero
animalem, ex hoc quod unum et idem apprehenditur ab uno sub ratione
boni, et ab alio sub ratione mali.
|
|