|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod odium sit fortius
amore. Dicit enim Augustinus, in libro octoginta trium quaest.,
nemo est qui non magis dolorem fugiat, quam appetat voluptatem. Sed
fugere dolorem pertinet ad odium, appetitus autem voluptatis pertinet
ad amorem. Ergo odium est fortius amore.
2. Praeterea, debilius vincitur a fortiori. Sed amor vincitur ab
odio, quando scilicet amor convertitur in odium. Ergo odium est
fortius amore.
3. Praeterea, affectio animae per effectum manifestatur. Sed
fortius insistit homo ad repellendum odiosum, quam ad prosequendum
amatum, sicut etiam bestiae abstinent a delectabilibus propter
verbera, ut Augustinus introducit in libro octoginta trium quaest.
Ergo odium est fortius amore.
Sed contra, bonum est fortius quam malum, quia malum non agit nisi
virtute boni, ut Dionysius dicit, cap. IV de Div. Nom. Sed
odium et amor differunt secundum differentiam boni et mali. Ergo amor
est fortior odio.
Respondeo dicendum quod impossibile est effectum sua causa esse
fortiorem. Omne autem odium procedit ex aliquo amore sicut ex causa,
ut supra dictum est. Unde impossibile est quod odium sit fortius amore
simpliciter. Sed oportet ulterius quod amor, simpliciter loquendo,
sit odio fortior. Fortius enim movetur aliquid in finem, quam in ea
quae sunt ad finem. Recessus autem a malo ordinatur ad consecutionem
boni, sicut ad finem. Unde, simpliciter loquendo, fortior est motus
animae in bonum quam in malum. Sed tamen aliquando videtur odium
fortius amore, propter duo. Primo quidem, quia odium est magis
sensibile quam amor. Cum enim sensus perceptio sit in quadam
immutatione, ex quo aliquid iam immutatum est, non ita sentitur sicut
quando est in ipso immutari. Unde calor febris hecticae, quamvis sit
maior, non tamen ita sentitur sicut calor tertianae, quia calor
hecticae iam versus est quasi in habitum et naturam. Propter hoc
etiam, amor magis sentitur in absentia amati, sicut Augustinus
dicit, in X de Trin., quod amor non ita sentitur, cum non prodit
eum indigentia. Et propter hoc etiam, repugnantia eius quod oditur,
sensibilius percipitur quam convenientia eius quod amatur. Secundo,
quia non comparatur odium ad amorem sibi correspondentem. Secundum
enim diversitatem bonorum, est diversitas amorum in magnitudine et
parvitate, quibus proportionantur opposita odia. Unde odium quod
correspondet maiori amori, magis movet quam minor amor.
Et per hoc patet responsio ad primum. Nam amor voluptatis est minor
quam amor conservationis sui ipsius, cui respondet fuga doloris. Et
ideo magis fugitur dolor, quam ametur voluptas.
Ad secundum dicendum quod odium nunquam vinceret amorem, nisi propter
maiorem amorem cui odium correspondet. Sicut homo magis diligit se
quam amicum, et propter hoc quod diligit se, habet odio etiam amicum,
si sibi contrarietur.
Ad tertium dicendum quod ideo intensius aliquid operatur ad repellendum
odiosa, quia odium est magis sensibile.
|
|