|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod aliquis possit seipsum
odio habere. Dicitur enim in Psalmo X, qui diligit iniquitatem,
odit animam suam. Sed multi diligunt iniquitatem. Ergo multi odiunt
seipsos.
2. Praeterea, illum odimus, cui volumus et operamur malum. Sed
quandoque aliquis vult et operatur sibi ipsi malum, puta qui interimunt
seipsos. Ergo aliqui seipsos habent odio.
3. Praeterea, Boetius dicit, in II de Consol., quod avaritia
facit homines odiosos, ex quo potest accipi quod omnis homo odit
avarum. Sed aliqui sunt avari. Ergo illi odiunt seipsos.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Ephes. V, quod nemo unquam
carnem suam odio habuit.
Respondeo dicendum quod impossibile est quod aliquis, per se
loquendo, odiat seipsum. Naturaliter enim unumquodque appetit bonum,
nec potest aliquis aliquid sibi appetere nisi sub ratione boni, nam
malum est praeter voluntatem, ut Dionysius dicit, IV cap. de
Div. Nom. Amare autem aliquem est velle ei bonum, ut supra dictum
est. Unde necesse est quod aliquis amet seipsum; et impossibile est
quod aliquis odiat seipsum, per se loquendo. Per accidens tamen
contingit quod aliquis seipsum odio habeat. Et hoc dupliciter. Uno
modo, ex parte boni quod sibi aliquis vult. Accidit enim quandoque
illud quod appetitur ut secundum quid bonum, esse simpliciter malum,
et secundum hoc, aliquis per accidens vult sibi malum, quod est
odire. Alio modo, ex parte sui ipsius, cui vult bonum. Unumquodque
enim maxime est id quod est principalius in ipso, unde civitas dicitur
facere quod rex facit, quasi rex sit tota civitas. Manifestum est
ergo quod homo maxime est mens hominis. Contingit autem quod aliqui
aestimant se esse maxime illud quod sunt secundum naturam corporalem et
sensitivam. Unde amant se secundum id quod aestimant se esse, sed
odiunt id quod vere sunt, dum volunt contraria rationi. Et utroque
modo, ille qui diligit iniquitatem, odit non solum animam suam, sed
etiam seipsum.
Et per hoc patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod nullus sibi vult et facit malum, nisi
inquantum apprehendit illud sub ratione boni. Nam et illi qui
interimunt seipsos, hoc ipsum quod est mori, apprehendunt sub ratione
boni, inquantum est terminativum alicuius miseriae vel doloris.
Ad tertium dicendum quod avarus odit aliquod accidens suum, non tamen
propter hoc odit seipsum, sicut aeger odit suam aegritudinem, ex hoc
ipso quod se amat. Vel dicendum quod avaritia odiosos facit aliis,
non autem sibi ipsi. Quinimmo causatur ex inordinato sui amore,
secundum quem de bonis temporalibus plus sibi aliquis vult quam debeat.
|
|