|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod odium non possit esse
alicuius in universali. Odium enim est passio appetitus sensitivi,
qui movetur ex sensibili apprehensione. Sed sensus non potest
apprehendere universale. Ergo odium non potest esse alicuius in
universali.
2. Praeterea, odium causatur ex aliqua dissonantia; quae
communitati repugnat. Sed communitas est de ratione universalis.
Ergo odium non potest esse alicuius in universali.
3. Praeterea, obiectum odii est malum. Malum autem est in rebus,
et non in mente, ut dicitur in VI Metaphys. Cum ergo universale
sit solum in mente, quae abstrahit universale a particulari, videtur
quod odium non possit esse alicuius universalis.
Sed contra est quod philosophus dicit, in II Rhetoric., quod ira
semper fit inter singularia odium autem etiam ad genera, furem enim
odit et calumniatorem unusquisque.
Respondeo dicendum quod de universali dupliciter contingit loqui, uno
modo, secundum quod subest intentioni universalitatis; alio autem
modo, de natura cui talis intentio attribuitur, alia est enim
consideratio hominis universalis, et alia hominis in eo quod homo. Si
igitur universale accipiatur primo modo, sic nulla potentia sensitivae
partis, neque apprehensiva neque appetitiva, ferri potest in
universale, quia universale fit per abstractionem a materia
individuali, in qua radicatur omnis virtus sensitiva. Potest tamen
aliqua potentia sensitiva, et apprehensiva et appetitiva, ferri in
aliquid universaliter. Sicut dicimus quod obiectum visus est color
secundum genus, non quia visus cognoscat colorem universalem; sed quia
quod color sit cognoscibilis a visu, non convenit colori inquantum est
hic color, sed inquantum est color simpliciter. Sic ergo odium etiam
sensitivae partis, potest respicere aliquid in universali, quia ex
natura communi aliquid adversatur animali, et non solum ex eo quod est
particularis, sicut lupus ovi. Unde ovis odit lupum generaliter.
Sed ira semper causatur ex aliquo particulari, quia ex aliquo actu
laedentis; actus autem particularium sunt. Et propter hoc philosophus
dicit quod ira semper est ad aliquid singulare; odium vero potest esse
ad aliquid in genere. Sed odium secundum quod est in parte
intellectiva, cum consequatur apprehensionem universalem intellectus,
potest utroque modo esse respectu universalis.
Ad primum ergo dicendum quod sensus non apprehendit universale, prout
est universale, apprehendit tamen aliquid cui per abstractionem accidit
universalitas.
Ad secundum dicendum quod id quod commune est omnibus, non potest esse
ratio odii. Sed nihil prohibet aliquid esse commune multis, quod
tamen dissonat ab aliis, et sic est eis odiosum.
Ad tertium dicendum quod illa obiectio procedit de universali secundum
quod substat intentioni universalitatis, sic enim non cadit sub
apprehensione vel appetitu sensitivo.
|
|