|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod beatitudo sit aliquid
increatum. Dicit enim Boetius, in III de Consol., Deum esse
ipsam beatitudinem necesse est confiteri.
2. Praeterea, beatitudo est summum bonum. Sed esse summum bonum
convenit Deo. Cum ergo non sint plura summa bona, videtur quod
beatitudo sit idem quod Deus.
3. Praeterea, beatitudo est ultimus finis, in quem naturaliter
humana voluntas tendit. Sed in nullum aliud voluntas tanquam in finem
tendere debet nisi in Deum; quo solo fruendum est, ut Augustinus
dicit. Ergo beatitudo est idem quod Deus.
Sed contra, nullum factum est increatum. Sed beatitudo hominis est
aliquid factum, quia secundum Augustinum, I de Doctr. Christ.,
illis rebus fruendum est, quae nos beatos faciunt. Ergo beatitudo non
est aliquid increatum.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, finis dicitur
dupliciter. Uno modo, ipsa res quam cupimus adipisci, sicut avaro
est finis pecunia. Alio modo, ipsa adeptio vel possessio, seu usus
aut fruitio eius rei quae desideratur, sicut si dicatur quod possessio
pecuniae est finis avari, et frui re voluptuosa est finis intemperati.
Primo ergo modo, ultimus hominis finis est bonum increatum, scilicet
Deus, qui solus sua infinita bonitate potest voluntatem hominis
perfecte implere. Secundo autem modo, ultimus finis hominis est
aliquid creatum in ipso existens, quod nihil est aliud quam adeptio vel
fruitio finis ultimi. Ultimus autem finis vocatur beatitudo. Si ergo
beatitudo hominis consideretur quantum ad causam vel obiectum, sic est
aliquid increatum, si autem consideretur quantum ad ipsam essentiam
beatitudinis, sic est aliquid creatum.
Ad primum ergo dicendum quod Deus est beatitudo per essentiam suam,
non enim per adeptionem aut participationem alicuius alterius beatus
est, sed per essentiam suam. Homines autem sunt beati, sicut ibidem
dicit Boetius, per participationem; sicut et dii per participationem
dicuntur. Ipsa autem participatio beatitudinis secundum quam homo
dicitur beatus, aliquid creatum est.
Ad secundum dicendum quod beatitudo dicitur esse summum hominis bonum,
quia est adeptio vel fruitio summi boni.
Ad tertium dicendum quod beatitudo dicitur ultimus finis, per modum
quo adeptio finis dicitur finis.
|
|