|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod beatitudo non sit
operatio. Dicit enim apostolus, Rom. VI, habetis fructum vestrum
in sanctificationem, finem vero vitam aeternam. Sed vita non est
operatio, sed ipsum esse viventium. Ergo ultimus finis, qui est
beatitudo, non est operatio.
2. Praeterea, Boetius dicit, in III de Consol., quod
beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus. Sed status
non nominat operationem. Ergo beatitudo non est operatio.
3. Praeterea, beatitudo significat aliquid in beato existens, cum
sit ultima perfectio hominis. Sed operatio non significat ut aliquid
existens in operante, sed magis ut ab ipso procedens. Ergo beatitudo
non est operatio.
4. Praeterea, beatitudo permanet in beato. Operatio autem non
permanet, sed transit. Ergo beatitudo non est operatio.
5. Praeterea, unius hominis est una beatitudo. Operationes autem
sunt multae. Ergo beatitudo non est operatio.
6. Praeterea, beatitudo inest beato absque interruptione. Sed
operatio humana frequenter interrumpitur puta somno, vel aliqua alia
occupatione, vel quiete. Ergo beatitudo non est operatio.
Sed contra est quod philosophus dicit, in I Ethic., quod felicitas
est operatio secundum virtutem perfectam.
Respondeo dicendum quod, secundum quod beatitudo hominis est aliquid
creatum in ipso existens necesse est dicere quod beatitudo hominis sit
operatio. Est enim beatitudo ultima hominis perfectio. Unumquodque
autem intantum perfectum est, inquantum est actu, nam potentia sine
actu imperfecta est. Oportet ergo beatitudinem in ultimo actu hominis
consistere. Manifestum est autem quod operatio est ultimus actus
operantis; unde et actus secundus a philosopho nominatur, in II de
anima, nam habens formam potest esse in potentia operans, sicut sciens
est in potentia considerans. Et inde est quod in aliis quoque rebus
res unaquaeque dicitur esse propter suam operationem, ut dicitur in
II de caelo. Necesse est ergo beatitudinem hominis operationem
esse.
Ad primum ergo dicendum quod vita dicitur dupliciter. Uno modo,
ipsum esse viventis. Et sic beatitudo non est vita, ostensum est enim
quod esse unius hominis, qualecumque sit, non est hominis beatitudo;
solius enim Dei beatitudo est suum esse. Alio modo dicitur vita ipsa
operatio viventis, secundum quam principium vitae in actum reducitur,
et sic nominamus vitam activam, vel contemplativam, vel voluptuosam.
Et hoc modo vita aeterna dicitur ultimus finis. Quod patet per hoc
quod dicitur Ioan. XVII, haec est vita aeterna, ut cognoscant
te, Deum verum unum.
Ad secundum dicendum quod Boetius, definiendo beatitudinem,
consideravit ipsam communem beatitudinis rationem. Est enim communis
ratio beatitudinis quod sit bonum commune perfectum; et hoc
significavit cum dixit quod est status omnium bonorum aggregatione
perfectus, per quod nihil aliud significatur nisi quod beatus est in
statu boni perfecti. Sed Aristoteles expressit ipsam essentiam
beatitudinis, ostendens per quid homo sit in huiusmodi statu, quia per
operationem quandam. Et ideo in I Ethic. ipse etiam ostendit quod
beatitudo est bonum perfectum.
Ad tertium dicendum quod, sicut dicitur in IX Metaphys., duplex
est actio. Una quae procedit ab operante in exteriorem materiam,
sicut urere et secare. Et talis operatio non potest esse beatitudo,
nam talis operatio non est actio et perfectio agentis, sed magis
patientis, ut ibidem dicitur. Alia est actio manens in ipso agente,
ut sentire, intelligere et velle, et huiusmodi actio est perfectio et
actus agentis. Et talis operatio potest esse beatitudo.
Ad quartum dicendum quod, cum beatitudo dicat quandam ultimam
perfectionem, secundum quod diversae res beatitudinis capaces ad
diversos gradus perfectionis pertingere possunt, secundum hoc necesse
est quod diversimode beatitudo dicatur. Nam in Deo est beatitudo per
essentiam, quia ipsum esse eius est operatio eius, qua non fruitur
alio, sed seipso. In Angelis autem beatis est ultima perfectio
secundum aliquam operationem, qua coniunguntur bono increato, et haec
operatio in eis est unica et sempiterna. In hominibus autem, secundum
statum praesentis vitae, est ultima perfectio secundum operationem qua
homo coniungitur Deo, sed haec operatio nec continua potest esse, et
per consequens nec unica est, quia operatio intercisione
multiplicatur. Et propter hoc in statu praesentis vitae, perfecta
beatitudo ab homine haberi non potest. Unde philosophus, in I
Ethic., ponens beatitudinem hominis in hac vita, dicit eam
imperfectam, post multa concludens, beatos autem dicimus ut homines.
Sed promittitur nobis a Deo beatitudo perfecta, quando erimus sicut
Angeli in caelo, sicut dicitur Matth. XXII. Quantum ergo ad
illam beatitudinem perfectam, cessat obiectio, quia una et continua et
sempiterna operatione in illo beatitudinis statu mens hominis Deo
coniungetur. Sed in praesenti vita, quantum deficimus ab unitate et
continuitate talis operationis, tantum deficimus a beatitudinis
perfectione. Est tamen aliqua participatio beatitudinis, et tanto
maior, quanto operatio potest esse magis continua et una. Et ideo in
activa vita, quae circa multa occupatur, est minus de ratione
beatitudinis quam in vita contemplativa, quae versatur circa unum,
idest circa veritatis contemplationem. Et si aliquando homo actu non
operetur huiusmodi operationem, tamen quia in promptu habet eam semper
operari; et quia etiam ipsam cessationem, puta somni vel occupationis
alicuius naturalis, ad operationem praedictam ordinat; quasi videtur
operatio continua esse.
Et per hoc patet solutio ad quintum, et ad sextum.
|
|