|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod beatitudo consistat
etiam in operatione sensus. Nulla enim operatio invenitur in homine
nobilior operatione sensitiva, nisi intellectiva. Sed operatio
intellectiva dependet in nobis ab operatione sensitiva, quia non
possumus intelligere sine phantasmate, ut dicitur in III de anima.
Ergo beatitudo consistit etiam in operatione sensitiva.
2. Praeterea, Boetius dicit, in III de Consol., quod
beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus. Sed
quaedam bona sunt sensibilia, quae attingimus per sensus operationem.
Ergo videtur quod operatio sensus requiratur ad beatitudinem.
3. Praeterea, beatitudo est bonum perfectum, ut probatur in I
Ethic., quod non esset, nisi homo perficeretur per ipsam secundum
omnes partes suas. Sed per operationes sensitivas quaedam partes
animae perficiuntur. Ergo operatio sensitiva requiritur ad
beatitudinem.
Sed contra, in operatione sensitiva communicant nobiscum bruta
animalia. Non autem in beatitudine. Ergo beatitudo non consistit in
operatione sensitiva.
Respondeo dicendum quod ad beatitudinem potest aliquid pertinere
tripliciter, uno modo, essentialiter; alio modo, antecedenter;
tertio modo, consequenter. Essentialiter quidem non potest pertinere
operatio sensus ad beatitudinem. Nam beatitudo hominis consistit
essentialiter in coniunctione ipsius ad bonum increatum, quod est
ultimus finis, ut supra ostensum est, cui homo coniungi non potest per
sensus operationem. Similiter etiam quia, sicut ostensum est, in
corporalibus bonis beatitudo hominis non consistit, quae tamen sola per
operationem sensus attingimus. Possunt autem operationes sensus
pertinere ad beatitudinem antecedenter et consequenter. Antecedenter
quidem, secundum beatitudinem imperfectam, qualis in praesenti vita
haberi potest, nam operatio intellectus praeexigit operationem sensus.
Consequenter autem, in illa perfecta beatitudine quae expectatur in
caelo, quia post resurrectionem, ex ipsa beatitudine animae, ut
Augustinus dicit in epistola ad Dioscorum, fiet quaedam refluentia in
corpus et in sensus corporeos, ut in suis operationibus perficiantur;
ut infra magis patebit, cum de resurrectione agetur. Non autem tunc
operatio qua mens humana Deo coniungetur, a sensu dependebit.
Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa probat quod operatio sensus
requiritur antecedenter ad beatitudinem imperfectam, qualis in hac vita
haberi potest.
Ad secundum dicendum quod beatitudo perfecta, qualem Angeli habent,
habet congregationem omnium bonorum per coniunctionem ad universalem
fontem totius boni; non quod indigeat singulis particularibus bonis.
Sed in hac beatitudine imperfecta, requiritur congregatio bonorum
sufficientium ad perfectissimam operationem huius vitae.
Ad tertium dicendum quod in perfecta beatitudine perficitur totus
homo, sed in inferiori parte per redundantiam a superiori. In
beatitudine autem imperfecta praesentis vitae, e converso a perfectione
inferioris partis proceditur ad perfectionem superioris.
|
|