|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod beatitudo consistat in
actu voluntatis. Dicit enim Augustinus, XIX de Civ. Dei, quod
beatitudo hominis in pace consistit, unde in Psalmo CXLVII, qui
posuit fines tuos pacem. Sed pax ad voluntatem pertinet. Ergo
beatitudo hominis in voluntate consistit.
2. Praeterea, beatitudo est summum bonum. Sed bonum est obiectum
voluntatis. Ergo beatitudo in operatione voluntatis consistit.
3. Praeterea, primo moventi respondet ultimus finis, sicut ultimus
finis totius exercitus est victoria, quae est finis ducis, qui omnes
movet. Sed primum movens ad operandum est voluntas, quia movet alias
vires, ut infra dicetur. Ergo beatitudo ad voluntatem pertinet.
4. Praeterea, si beatitudo est aliqua operatio, oportet quod sit
nobilissima operatio hominis. Sed nobilior operatio est dilectio
Dei, quae est actus voluntatis, quam cognitio, quae est operatio
intellectus, ut patet per apostolum, I ad Cor. XIII. Ergo
videtur quod beatitudo consistat in actu voluntatis.
5. Praeterea, Augustinus dicit, in XIII de Trin., quod
beatus est qui habet omnia quae vult, et nihil vult male. Et post
pauca subdit, propinquat beato qui bene vult quodcumque vult, bona
enim beatum faciunt, quorum bonorum iam habet aliquid, ipsam scilicet
bonam voluntatem. Ergo beatitudo in actu voluntatis consistit.
Sed contra est quod dominus dicit, Ioan. XVII, haec est vita
aeterna, ut cognoscant te, Deum verum unum. Vita autem aeterna est
ultimus finis, ut dictum est. Ergo beatitudo hominis in cognitione
Dei consistit, quae est actus intellectus.
Respondeo dicendum quod ad beatitudinem, sicut supra dictum est, duo
requiruntur, unum quod est essentia beatitudinis; aliud quod est quasi
per se accidens eius, scilicet delectatio ei adiuncta. Dico ergo
quod, quantum ad id quod est essentialiter ipsa beatitudo, impossibile
est quod consistat in actu voluntatis. Manifestum est enim ex
praemissis quod beatitudo est consecutio finis ultimi. Consecutio
autem finis non consistit in ipso actu voluntatis. Voluntas enim
fertur in finem et absentem, cum ipsum desiderat; et praesentem, cum
in ipso requiescens delectatur. Manifestum est autem quod ipsum
desiderium finis non est consecutio finis, sed est motus ad finem.
Delectatio autem advenit voluntati ex hoc quod finis est praesens, non
autem e converso ex hoc aliquid fit praesens, quia voluntas delectatur
in ipso. Oportet igitur aliquid aliud esse quam actum voluntatis, per
quod fit ipse finis praesens volenti. Et hoc manifeste apparet circa
fines sensibiles. Si enim consequi pecuniam esset per actum
voluntatis, statim a principio cupidus consecutus esset pecuniam,
quando vult eam habere. Sed a principio quidem est absens ei;
consequitur autem ipsam per hoc quod manu ipsam apprehendit, vel aliquo
huiusmodi; et tunc iam delectatur in pecunia habita. Sic igitur et
circa intelligibilem finem contingit. Nam a principio volumus consequi
finem intelligibilem; consequimur autem ipsum per hoc quod fit praesens
nobis per actum intellectus; et tunc voluntas delectata conquiescit in
fine iam adepto. Sic igitur essentia beatitudinis in actu intellectus
consistit, sed ad voluntatem pertinet delectatio beatitudinem
consequens; secundum quod Augustinus dicit, X Confess., quod
beatitudo est gaudium de veritate; quia scilicet ipsum gaudium est
consummatio beatitudinis.
Ad primum ergo dicendum quod pax pertinet ad ultimum hominis finem,
non quasi essentialiter sit ipsa beatitudo; sed quia antecedenter et
consequenter se habet ad ipsam. Antecedenter quidem, inquantum iam
sunt remota omnia perturbantia, et impedientia ab ultimo fine.
Consequenter vero, inquantum iam homo, adepto ultimo fine, remanet
pacatus, suo desiderio quietato.
Ad secundum dicendum quod primum obiectum voluntatis non est actus eius
sicut nec primum obiectum visus est visio, sed visibile. Unde ex hoc
ipso quod beatitudo pertinet ad voluntatem tanquam primum obiectum
eius, sequitur quod non pertineat ad ipsam tanquam actus ipsius.
Ad tertium dicendum quod finem primo apprehendit intellectus quam
voluntas, tamen motus ad finem incipit in voluntate. Et ideo
voluntati debetur id quod ultimo consequitur consecutionem finis,
scilicet delectatio vel fruitio.
Ad quartum dicendum quod dilectio praeeminet cognitioni in movendo,
sed cognitio praevia est dilectioni in attingendo, non enim diligitur
nisi cognitum, ut dicit Augustinus in X de Trin. Et ideo
intelligibilem finem primo attingimus per actionem intellectus; sicut
et finem sensibilem primo attingimus per actionem sensus.
Ad quintum dicendum quod ille qui habet omnia quae vult, ex hoc est
beatus, quod habet ea quae vult, quod quidem est per aliud quam per
actum voluntatis. Sed nihil male velle requiritur ad beatitudinem
sicut quaedam debita dispositio ad ipsam. Voluntas autem bona ponitur
in numero bonorum quae beatum faciunt, prout est inclinatio quaedam in
ipsa, sicut motus reducitur ad genus sui termini, ut alteratio ad
qualitatem.
|
|