|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod beatitudo consistat in
operatione intellectus practici. Finis enim ultimus cuiuslibet
creaturae consistit in assimilatione ad Deum. Sed homo magis
assimilatur Deo per intellectum practicum, qui est causa rerum
intellectarum, quam per intellectum speculativum, cuius scientia
accipitur a rebus. Ergo beatitudo hominis magis consistit in
operatione intellectus practici quam speculativi.
2. Praeterea, beatitudo est perfectum hominis bonum. Sed
intellectus practicus magis ordinatur ad bonum quam speculativus, qui
ordinatur ad verum. Unde et secundum perfectionem practici
intellectus, dicimur boni, non autem secundum perfectionem speculativi
intellectus, sed secundum eam dicimur scientes vel intelligentes.
Ergo beatitudo hominis magis consistit in actu intellectus practici
quam speculativi.
3. Praeterea, beatitudo est quoddam bonum ipsius hominis. Sed
speculativus intellectus occupatur magis circa ea quae sunt extra
hominem, practicus autem intellectus occupatur circa ea quae sunt
ipsius hominis, scilicet circa operationes et passiones eius. Ergo
beatitudo hominis magis consistit in operatione intellectus practici
quam intellectus speculativi.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in I de Trin., quod
contemplatio promittitur nobis, actionum omnium finis, atque aeterna
perfectio gaudiorum.
Respondeo dicendum quod beatitudo magis consistit in operatione
speculativi intellectus quam practici. Quod patet ex tribus. Primo
quidem, ex hoc quod, si beatitudo hominis est operatio, oportet quod
sit optima operatio hominis. Optima autem operatio hominis est quae
est optimae potentiae respectu optimi obiecti. Optima autem potentia
est intellectus, cuius optimum obiectum est bonum divinum, quod quidem
non est obiectum practici intellectus, sed speculativi. Unde in tali
operatione, scilicet in contemplatione divinorum, maxime consistit
beatitudo. Et quia unusquisque videtur esse id quod est optimum in
eo, ut dicitur in IX et X Ethic., ideo talis operatio est maxime
propria homini, et maxime delectabilis. Secundo apparet idem ex hoc
quod contemplatio maxime quaeritur propter seipsam. Actus autem
intellectus practici non quaeritur propter seipsum, sed propter
actionem. Ipsae etiam actiones ordinantur ad aliquem finem. Unde
manifestum est quod ultimus finis non potest consistere in vita activa,
quae pertinet ad intellectum practicum. Tertio idem apparet ex hoc
quod in vita contemplativa homo communicat cum superioribus, scilicet
cum Deo et Angelis, quibus per beatitudinem assimilatur. Sed in his
quae pertinent ad vitam activam, etiam alia animalia cum homine
aliqualiter communicant, licet imperfectae. Et ideo ultima et
perfecta beatitudo, quae expectatur in futura vita, tota consistit in
contemplatione. Beatitudo autem imperfecta, qualis hic haberi
potest, primo quidem et principaliter consistit in contemplatione,
secundario vero in operatione practici intellectus ordinantis actiones
et passiones humanas, ut dicitur in X Ethic.
Ad primum ergo dicendum quod similitudo praedicta intellectus practici
ad Deum, est secundum proportionalitatem; quia scilicet se habet ad
suum cognitum, sicut Deus ad suum. Sed assimilatio intellectus
speculativi ad Deum, est secundum unionem vel informationem; quae est
multo maior assimilatio. Et tamen dici potest quod, respectu
principalis cogniti, quod est sua essentia, non habet Deus practicam
cognitionem, sed speculativam tantum.
Ad secundum dicendum quod intellectus practicus ordinatur ad bonum quod
est extra ipsum, sed intellectus speculativus habet bonum in seipso,
scilicet contemplationem veritatis. Et si illud bonum sit perfectum,
ex eo totus homo perficitur et fit bonus, quod quidem intellectus
practicus non habet sed ad illud ordinat.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procederet, si ipsemet homo esset
ultimus finis suus, tunc enim consideratio et ordinatio actuum et
passionum eius esset eius beatitudo. Sed quia ultimus hominis finis
est aliquod bonum extrinsecum, scilicet Deus, ad quem per operationem
intellectus speculativi attingimus; ideo magis beatitudo hominis in
operatione intellectus speculativi consistit, quam in operatione
intellectus practici.
|
|