|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod beatitudo hominis
consistat in consideratione speculativarum scientiarum. Philosophus
enim dicit, in libro Ethic., quod felicitas est operatio secundum
perfectam virtutem. Et distinguens virtutes, non ponit speculativas
nisi tres, scientiam, sapientiam et intellectum; quae omnes pertinent
ad considerationem scientiarum speculativarum. Ergo ultima hominis
beatitudo in consideratione scientiarum speculativarum consistit.
2. Praeterea, illud videtur esse ultima hominis beatitudo, quod
naturaliter desideratur ab omnibus propter seipsum. Sed huiusmodi est
consideratio speculativarum scientiarum, quia, ut dicitur in I
Metaphys., omnes homines natura scire desiderant; et post pauca
subditur quod speculativae scientiae propter seipsas quaeruntur. Ergo
in consideratione scientiarum speculativarum consistit beatitudo.
3. Praeterea, beatitudo est ultima hominis perfectio. Unumquodque
autem perficitur secundum quod reducitur de potentia in actum.
Intellectus autem humanus reducitur in actum per considerationem
scientiarum speculativarum. Ergo videtur quod in huiusmodi
consideratione ultima hominis beatitudo consistat.
Sed contra est quod dicitur Ierem. IX, non glorietur sapiens in
sapientia sua; et loquitur de sapientia speculativarum scientiarum.
Non ergo consistit in harum consideratione ultima hominis beatitudo.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, duplex est hominis
beatitudo, una perfecta, et alia imperfecta. Oportet autem
intelligere perfectam beatitudinem, quae attingit ad veram beatitudinis
rationem, beatitudinem autem imperfectam, quae non attingit, sed
participat quandam particularem beatitudinis similitudinem. Sicut
perfecta prudentia invenitur in homine, apud quem est ratio rerum
agibilium, imperfecta autem prudentia est in quibusdam animalibus
brutis, in quibus sunt quidam particulares instinctus ad quaedam opera
similia operibus prudentiae. Perfecta igitur beatitudo in
consideratione scientiarum speculativarum essentialiter consistere non
potest. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod consideratio
speculativae scientiae non se extendit ultra virtutem principiorum
illius scientiae, quia in principiis scientiae virtualiter tota
scientia continetur. Prima autem principia scientiarum speculativarum
sunt per sensum accepta; ut patet per philosophum in principio
Metaphys., et in fine Poster. Unde tota consideratio scientiarum
speculativarum non potest ultra extendi quam sensibilium cognitio ducere
potest. In cognitione autem sensibilium non potest consistere ultima
hominis beatitudo, quae est ultima eius perfectio. Non enim aliquid
perficitur ab aliquo inferiori, nisi secundum quod in inferiori est
aliqua participatio superioris. Manifestum est autem quod forma
lapidis, vel cuiuslibet rei sensibilis, est inferior homine. Unde
per formam lapidis non perficitur intellectus inquantum est talis
forma, sed inquantum in ea participatur aliqua similitudo alicuius quod
est supra intellectum humanum, scilicet lumen intelligibile, vel
aliquid huiusmodi. Omne autem quod est per aliud, reducitur ad id
quod est per se. Unde oportet quod ultima perfectio hominis sit per
cognitionem alicuius rei quae sit supra intellectum humanum. Ostensum
est autem quod per sensibilia non potest deveniri in cognitionem
substantiarum separatarum, quae sunt supra intellectum humanum. Unde
relinquitur quod ultima hominis beatitudo non possit esse in
consideratione speculativarum scientiarum. Sed sicut in formis
sensibilibus participatur aliqua similitudo superiorum substantiarum,
ita consideratio scientiarum speculativarum est quaedam participatio
verae et perfectae beatitudinis.
Ad primum ergo dicendum quod philosophus loquitur in libro Ethicorum
de felicitate imperfecta, qualiter in hac vita haberi potest, ut supra
dictum est.
Ad secundum dicendum quod naturaliter desideratur non solum perfecta
beatitudo, sed etiam qualiscumque similitudo vel participatio ipsius.
Ad tertium dicendum quod per considerationem scientiarum speculativarum
reducitur intellectus noster aliquo modo in actum, non autem in ultimum
et completum.
|
|