|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod beatitudo hominis
consistat in cognitione substantiarum separatarum, idest Angelorum.
Dicit enim Gregorius, in quadam homilia, nihil prodest interesse
festis hominum, si non contingat interesse festis Angelorum; per quod
finalem beatitudinem designat. Sed festis Angelorum interesse
possumus per eorum contemplationem. Ergo videtur quod in
contemplatione Angelorum ultima hominis beatitudo consistat.
2. Praeterea, ultima perfectio uniuscuiusque rei est ut coniungatur
suo principio, unde et circulus dicitur esse figura perfecta, quia
habet idem principium et finem. Sed principium cognitionis humanae est
ab ipsis Angelis, per quos homines illuminantur, ut dicit
Dionysius, IV cap. Cael. Hier. Ergo perfectio humani
intellectus est in contemplatione Angelorum.
3. Praeterea, unaquaeque natura perfecta est, quando coniungitur
superiori naturae, sicut ultima perfectio corporis est ut coniungatur
naturae spirituali. Sed supra intellectum humanum, ordine naturae,
sunt Angeli. Ergo ultima perfectio intellectus humani est ut
coniungatur per contemplationem ipsis Angelis.
Sed contra est quod dicitur Ierem. IX, in hoc glorietur qui
gloriatur, scire et nosse me. Ergo ultima hominis gloria, vel
beatitudo, non consistit nisi in cognitione Dei.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, perfecta hominis beatitudo
non consistit in eo quod est perfectio intellectus secundum alicuius
participationem, sed in eo quod est per essentiam tale. Manifestum
est autem quod unumquodque intantum est perfectio alicuius potentiae,
inquantum ad ipsum pertinet ratio proprii obiecti illius potentiae.
Proprium autem obiectum intellectus est verum. Quidquid ergo habet
veritatem participatam, contemplatum non facit intellectum perfectum
ultima perfectione. Cum autem eadem sit dispositio rerum in esse sicut
in veritate, ut dicitur in II Metaphys.; quaecumque sunt entia per
participationem, sunt vera per participationem. Angeli autem habent
esse participatum, quia solius Dei suum esse est sua essentia, ut in
primo ostensum est. Unde relinquitur quod solus Deus sit veritas per
essentiam, et quod eius contemplatio faciat perfecte beatum.
Aliqualem autem beatitudinem imperfectam nihil prohibet attendi in
contemplatione Angelorum; et etiam altiorem quam in consideratione
scientiarum speculativarum.
Ad primum ergo dicendum quod festis Angelorum intererimus non solum
contemplantes Angelos, sed simul cum ipsis, Deum.
Ad secundum dicendum quod, secundum illos qui ponunt animas humanas
esse ab Angelis creatas, satis conveniens videtur quod beatitudo
hominis sit in contemplatione Angelorum, quasi in coniunctione ad suum
principium. Sed hoc est erroneum, ut in primo dictum est. Unde
ultima perfectio intellectus humani est per coniunctionem ad Deum, qui
est primum principium et creationis animae et illuminationis eius.
Angelus autem illuminat tanquam minister, ut in primo habitum est.
Unde suo ministerio adiuvat hominem ut ad beatitudinem perveniat, non
autem est humanae beatitudinis obiectum.
Ad tertium dicendum quod attingi superiorem naturam ab inferiori
contingit dupliciter. Uno modo, secundum gradum potentiae
participantis, et sic ultima perfectio hominis erit in hoc quod homo
attinget ad contemplandum sicut Angeli contemplantur. Alio modo,
sicut obiectum attingitur a potentia, et hoc modo ultima perfectio
cuiuslibet potentiae est ut attingat ad id in quo plene invenitur ratio
sui obiecti.
|
|