|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod beatitudo hominis non
sit in visione ipsius divinae essentiae. Dicit enim Dionysius, in I
cap. Myst. Theol., quod per id quod est supremum intellectus,
homo Deo coniungitur sicut omnino ignoto. Sed id quod videtur per
essentiam, non est omnino ignotum. Ergo ultima intellectus
perfectio, seu beatitudo, non consistit in hoc quod Deus per
essentiam videtur.
2. Praeterea, altioris naturae altior est perfectio. Sed haec est
perfectio divini intellectus propria, ut suam essentiam videat. Ergo
ultima perfectio intellectus humani ad hoc non pertingit, sed infra
subsistit.
Sed contra est quod dicitur I Ioan. III, cum apparuerit,
similes ei erimus, et videbimus eum sicuti ipse est.
Respondeo dicendum quod ultima et perfecta beatitudo non potest esse
nisi in visione divinae essentiae. Ad cuius evidentiam, duo
consideranda sunt. Primo quidem, quod homo non est perfecte beatus,
quandiu restat sibi aliquid desiderandum et quaerendum. Secundum est,
quod uniuscuiusque potentiae perfectio attenditur secundum rationem sui
obiecti. Obiectum autem intellectus est quod quid est, idest essentia
rei, ut dicitur in III de anima. Unde intantum procedit perfectio
intellectus, inquantum cognoscit essentiam alicuius rei. Si ergo
intellectus aliquis cognoscat essentiam alicuius effectus, per quam non
possit cognosci essentia causae, ut scilicet sciatur de causa quid
est; non dicitur intellectus attingere ad causam simpliciter, quamvis
per effectum cognoscere possit de causa an sit. Et ideo remanet
naturaliter homini desiderium, cum cognoscit effectum, et scit eum
habere causam, ut etiam sciat de causa quid est. Et illud desiderium
est admirationis, et causat inquisitionem, ut dicitur in principio
Metaphys. Puta si aliquis cognoscens eclipsim solis, considerat quod
ex aliqua causa procedit, de qua, quia nescit quid sit, admiratur,
et admirando inquirit. Nec ista inquisitio quiescit quousque perveniat
ad cognoscendum essentiam causae. Si igitur intellectus humanus,
cognoscens essentiam alicuius effectus creati, non cognoscat de Deo
nisi an est; nondum perfectio eius attingit simpliciter ad causam
primam, sed remanet ei adhuc naturale desiderium inquirendi causam.
Unde nondum est perfecte beatus. Ad perfectam igitur beatitudinem
requiritur quod intellectus pertingat ad ipsam essentiam primae causae.
Et sic perfectionem suam habebit per unionem ad Deum sicut ad
obiectum, in quo solo beatitudo hominis consistit, ut supra dictum
est.
Ad primum ergo dicendum quod Dionysius loquitur de cognitione eorum
qui sunt in via, tendentes ad beatitudinem.
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, finis potest
accipi dupliciter. Uno modo, quantum ad rem ipsam quae desideratur,
et hoc modo idem est finis superioris et inferioris naturae, immo
omnium rerum, ut supra dictum est. Alio modo, quantum ad
consecutionem huius rei, et sic diversus est finis superioris et
inferioris naturae, secundum diversam habitudinem ad rem talem. Sic
igitur altior est beatitudo Dei suam essentiam intellectu
comprehendentis, quam hominis vel Angeli videntis, et non
comprehendentis.
|
|