|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod concupiscentia non solum
sit in appetitu sensitivo. Est enim quaedam concupiscentia
sapientiae, ut dicitur Sap. VI, concupiscentia sapientiae deducit
ad regnum perpetuum. Sed appetitus sensitivus non potest ferri in
sapientiam. Ergo concupiscentia non est in solo appetitu sensitivo.
2. Praeterea, desiderium mandatorum Dei non est in appetitu
sensitivo, immo apostolus dicit, Rom. VII, non habitat in me,
hoc est in carne mea, bonum. Sed desiderium mandatorum Dei sub
concupiscentia cadit, secundum illud Psalmi CXVIII, concupivit
anima mea desiderare iustificationes tuas. Ergo concupiscentia non est
solum in appetitu sensitivo.
3. Praeterea, cuilibet potentiae est concupiscibile proprium bonum.
Ergo concupiscentia est in qualibet potentiae animae, et non solum in
appetitu sensitivo.
Sed contra est quod Damascenus dicit, quod irrationale obediens et
persuasibile rationi, dividitur in concupiscentiam et iram. Haec
autem est irrationalis pars animae, passiva et appetitiva. Ergo
concupiscentia est in appetitu sensitivo.
Respondeo dicendum quod, sicut philosophus dicit in I Rhetoric.,
concupiscentia est appetitus delectabilis. Est autem duplex
delectatio, ut infra dicetur, una quae est in bono intelligibili,
quod est bonum rationis; alia quae est in bono secundum sensum. Prima
quidem delectatio videtur esse animae tantum. Secunda autem est animae
et corporis, quia sensus est virtus in organo corporeo; unde et bonum
secundum sensum est bonum totius coniuncti. Talis autem delectationis
appetitus videtur esse concupiscentia, quae simul pertineat et ad
animam et ad corpus, ut ipsum nomen concupiscentiae sonat. Unde
concupiscentia, proprie loquendo, est in appetitu sensitivo; et in vi
concupiscibili, quae ab ea denominatur.
Ad primum ergo dicendum quod appetitus sapientiae, vel aliorum
spiritualium bonorum, interdum concupiscentia nominatur, vel propter
similitudinem quandam, vel propter intensionem appetitus superioris
partis, ex quo fit redundantia in inferiorem appetitum, ut simul etiam
ipse inferior appetitus suo modo tendat in spirituale bonum consequens
appetitum superiorem, et etiam ipsum corpus spiritualibus deserviat;
sicut in Psalmo LXXXIII, dicitur, cor meum et caro mea
exultaverunt in Deum vivum.
Ad secundum dicendum quod desiderium magis pertinere potest, proprie
loquendo, non solum ad inferiorem appetitum, sed etiam ad superiorem.
Non enim importat aliquam consociationem in cupiendo, sicut
concupiscentia; sed simplicem motum in rem desideratam.
Ad tertium dicendum quod unicuique potentiae animae competit appetere
proprium bonum appetitu naturali, qui non sequitur apprehensionem.
Sed appetere bonum appetitu animali, qui sequitur apprehensionem,
pertinet solum ad vim appetitivam. Appetere autem aliquid sub ratione
boni delectabilis secundum sensum, quod proprie est concupiscere,
pertinet ad vim concupiscibilem.
|
|