|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod concupiscentia non sit
passio specialis potentiae concupiscibilis. Passiones enim
distinguuntur secundum obiecta. Sed obiectum concupiscibilis est
delectabile secundum sensum; quod etiam est obiectum concupiscentiae,
secundum philosophum, in I Rhetoric. Ergo concupiscentia non est
passio specialis in concupiscibili.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in libro octoginta trium
quaest., quod cupiditas est amor rerum transeuntium, et sic ab amore
non distinguitur. Omnes autem passiones speciales ab invicem
distinguuntur. Ergo concupiscentia non est passio specialis in
concupiscibili.
3. Praeterea, cuilibet passioni concupiscibilis opponitur aliqua
passio specialis in concupiscibili, ut supra dictum est. Sed
concupiscentiae non opponitur aliqua passio specialis in
concupiscibili. Dicit enim Damascenus quod expectatum bonum
concupiscentiam constituit, praesens vero laetitiam, similiter
expectatum malum timorem, praesens vero tristitiam, ex quo videtur
quod, sicut tristitia contrariatur laetitiae, ita timor contrariatur
concupiscentiae. Timor autem non est in concupiscibili, sed in
irascibili. Non ergo concupiscentia est specialis passio in
concupiscibili.
Sed contra est quod concupiscentia causatur ab amore, et tendit in
delectationem, quae sunt passiones concupiscibilis. Et sic
distinguitur ab aliis passionibus concupiscibilis, tanquam passio
specialis.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, bonum delectabile secundum
sensum est communiter obiectum concupiscibilis. Unde secundum eius
differentias, diversae passiones concupiscibilis distinguuntur.
Diversitas autem obiecti potest attendi vel secundum naturam ipsius
obiecti, vel secundum diversitatem in virtute agendi. Diversitas
quidem obiecti activi quae est secundum rei naturam, facit materialem
differentiam passionum. Sed diversitas quae est secundum virtutem
activam, facit formalem differentiam passionum, secundum quam
passiones specie differunt. Est autem alia ratio virtutis motivae
ipsius finis vel boni, secundum quod est realiter praesens, et
secundum quod est absens, nam secundum quod est praesens, facit in
seipso quiescere; secundum autem quod est absens, facit ad seipsum
moveri. Unde ipsum delectabile secundum sensum, inquantum appetitum
sibi adaptat quodammodo et conformat, causat amorem; inquantum vero
absens attrahit ad seipsum, causat concupiscentiam; inquantum vero
praesens quietat in seipso, causat delectationem. Sic ergo
concupiscentia est passio differens specie et ab amore et a
delectatione. Sed concupiscere hoc delectabile vel illud, facit
concupiscentias diversas numero.
Ad primum ergo dicendum quod bonum delectabile non est absolute
obiectum concupiscentiae, sed sub ratione absentis, sicut et sensibile
sub ratione praeteriti, est obiectum memoriae. Huiusmodi enim
particulares conditiones diversificant speciem passionum, vel etiam
potentiarum sensitivae partis, quae respicit particularia.
Ad secundum dicendum quod illa praedicatio est per causam, non per
essentiam, non enim cupiditas est per se amor, sed amoris effectus,
vel aliter dicendum, quod Augustinus accipit cupiditatem large pro
quolibet motu appetitus qui potest esse respectu boni futuri. Unde
comprehendit sub se et amorem et spem.
Ad tertium dicendum quod passio quae directe opponitur
concupiscentiae, innominata est, quae ita se habet ad malum, sicut
concupiscentia ad bonum. Sed quia est mali absentis sicut et timor,
quandoque loco eius ponitur timor, sicut et quandoque cupiditas loco
spei. Quod enim est parvum bonum vel malum, quasi non reputatur, et
ideo pro omni motu appetitus in bonum vel in malum futurum, ponitur
spes et timor, quae respiciunt bonum vel malum arduum.
|
|