|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod concupiscentiarum non
sint quaedam naturales, et quaedam non naturales. Concupiscentia enim
pertinet ad appetitum animalem, ut dictum est. Sed appetitus
naturalis dividitur contra animalem. Ergo nulla concupiscentia est
naturalis.
2. Praeterea, diversitas materialis non facit diversitatem secundum
speciem, sed solum secundum numerum, quae quidem diversitas sub arte
non cadit. Sed si quae sint concupiscentiae naturales et non
naturales, non differunt nisi secundum diversa concupiscibilia, quod
facit materialem differentiam, et secundum numerum tantum. Non ergo
dividendae sunt concupiscentiae per naturales et non naturales.
3. Praeterea, ratio contra naturam dividitur, ut patet in II
Physic. Si igitur in homine est aliqua concupiscentia non naturalis,
oportet quod sit rationalis. Sed hoc esse non potest, quia
concupiscentia cum sit passio quaedam, pertinet ad appetitum
sensitivum, non autem ad voluntatem, quae est appetitus rationis.
Non ergo sunt concupiscentiae aliquae non naturales.
Sed contra est quod philosophus, in III Ethic. et in I
Rhetoric., ponit quasdam concupiscentias naturales, et quasdam non
naturales.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, concupiscentia est
appetitus boni delectabilis. Dupliciter autem aliquid est
delectabile. Uno modo, quia est conveniens naturae animalis, sicut
cibus, potus, et alia huiusmodi. Et huiusmodi concupiscentia
delectabilis dicitur naturalis. Alio modo aliquid est delectabile,
quia est conveniens animali secundum apprehensionem, sicut cum aliquis
apprehendit aliquid ut bonum et conveniens, et per consequens
delectatur in ipso. Et huiusmodi delectabilis concupiscentia dicitur
non naturalis, et solet magis dici cupiditas. Primae ergo
concupiscentiae, naturales, communes sunt et hominibus et aliis
animalibus, quia utrisque est aliquid conveniens et delectabile
secundum naturam. Et in his etiam omnes homines conveniunt, unde et
philosophus, in III Ethic., vocat eas communes et necessarias.
Sed secundae concupiscentiae sunt propriae hominum, quorum proprium
est excogitare aliquid ut bonum et conveniens, praeter id quod natura
requirit. Unde et in I Rhetoric., philosophus dicit primas
concupiscentias esse irrationales, secundas vero cum ratione. Et quia
diversi diversimode ratiocinantur, ideo etiam secundae dicuntur, in
III Ethic., propriae et appositae, scilicet supra naturales.
Ad primum ergo dicendum quod illud idem quod appetitur appetitu
naturali, potest appeti appetitu animali cum fuerit apprehensum. Et
secundum hoc cibi et potus et huiusmodi, quae appetuntur naturaliter,
potest esse concupiscentia naturalis.
Ad secundum dicendum quod diversitas concupiscentiarum naturalium a non
naturalibus, non est materialis tantum; sed etiam quodammodo
formalis, inquantum procedit ex diversitate obiecti activi. Obiectum
autem appetitus est bonum apprehensum. Unde ad diversitatem activi
pertinet diversitas apprehensionis, prout scilicet apprehenditur
aliquid ut conveniens absoluta apprehensione, ex qua causantur
concupiscentiae naturales, quas philosophus in Rhetoric. vocat
irrationales; et prout apprehenditur aliquid cum deliberatione, ex quo
causantur concupiscentiae non naturales, quae propter hoc in
Rhetoric. dicuntur cum ratione.
Ad tertium dicendum quod in homine non solum est ratio universalis,
quae pertinet ad partem intellectivam; sed etiam ratio particularis,
quae pertinet ad partem sensitivam, ut in primo libro dictum est. Et
secundum hoc, etiam concupiscentia quae est cum ratione, potest ad
appetitum sensitivum pertinere. Et praeterea appetitus sensitivus
potest etiam a ratione universali moveri, mediante imaginatione
particulari.
|
|