|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod concupiscentia non sit
infinita. Obiectum enim concupiscentiae est bonum; quod habet
rationem finis. Qui autem ponit infinitum, excludit finem, ut
dicitur in II Metaphys. Concupiscentia ergo non potest esse
infinita.
2. Praeterea, concupiscentia est boni convenientis, cum procedat ex
amore. Sed infinitum, cum sit improportionatum, non potest esse
conveniens. Ergo concupiscentia non potest esse infinita.
3. Praeterea, infinita non est transire, et sic in eis non est
pervenire ad ultimum. Sed concupiscenti fit delectatio per hoc quod
attingit ad ultimum. Ergo si concupiscentia esset infinita,
sequeretur quod nunquam fieret delectatio.
Sed contra est quod philosophus dicit, in I Polit., quod, in
infinitum concupiscentia existente homines infinita desiderant.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, duplex est
concupiscentia, una naturalis, et alia non naturalis. Naturalis
quidem igitur concupiscentia non potest esse infinita in actu. Est
enim eius quod natura requirit, natura vero semper intendit in aliquid
finitum et certum. Unde nunquam homo concupiscit infinitum cibum, vel
infinitum potum. Sed sicut in natura contingit esse infinitum in
potentia per successionem, ita huiusmodi concupiscentiam contingit
infinitam esse per successionem; ut scilicet, post adeptum cibum
iterum alia vice desideret cibum, vel quodcumque aliud quod natura
requirit, quia huiusmodi corporalia bona, cum adveniunt, non perpetuo
manent, sed deficiunt. Unde dixit dominus Samaritanae, Ioan.
IV, qui biberit ex hac aqua, sitiet iterum. Sed concupiscentia non
naturalis omnino est infinita. Sequitur enim rationem, ut dictum
est, rationi autem competit in infinitum procedere. Unde qui
concupiscit divitias, potest eas concupiscere, non ad aliquem certum
terminum, sed simpliciter se divitem esse, quantumcumque potest.
Potest et alia ratio assignari, secundum philosophum in I Polit.,
quare quaedam concupiscentia sit finita, et quaedam infinita. Semper
enim concupiscentia finis est infinita, finis enim per se
concupiscitur, ut sanitas; unde maior sanitas magis concupiscitur, et
sic in infinitum; sicut, si album per se disgregat, magis album magis
disgregat. Concupiscentia vero eius quod est ad finem, non est
infinita, sed secundum illam mensuram appetitur qua convenit fini.
Unde qui finem ponunt in divitiis, habent concupiscentiam divitiarum
in infinitum, qui autem divitias appetunt propter necessitatem vitae,
concupiscunt divitias finitas, sufficientes ad necessitatem vitae, ut
philosophus dicit ibidem. Et eadem est ratio de concupiscentia,
quarumcumque aliarum rerum.
Ad primum ergo dicendum quod omne quod concupiscitur, accipitur ut
quoddam finitum, vel quia est finitum secundum rem, prout semel
concupiscitur in actu; vel quia est finitum secundum quod cadit sub
apprehensione. Non enim potest sub ratione infiniti apprehendi, quia
infinitum est, cuius quantitatem accipientibus, semper est aliquid
extra sumere, ut dicitur in III Physic.
Ad secundum dicendum quod ratio quodammodo est virtutis infinitae
inquantum potest in infinitum aliquid considerare, ut apparet in
additione numerorum et linearum. Unde infinitum aliquo modo sumptum,
est proportionatum rationi. Nam et universale, quod ratio
apprehendit, est quodammodo infinitum, inquantum in potentia continet
infinita singularia.
Ad tertium dicendum quod ad hoc quod aliquis delectetur, non
requiritur quod omnia consequatur quae concupiscit, sed in quolibet
concupito quod consequitur, delectatur.
|
|