|
Deinde considerandum est de delectatione et tristitia. Circa
delectationem vero consideranda sunt quatuor, primo, de ipsa
delectatione secundum se; secundo, de causis delectationis; tertio,
de effectibus eius; quarto, de bonitate et malitia ipsius. Circa
primum quaeruntur octo. Primo, utrum delectatio sit passio.
Secundo, utrum sit in tempore. Tertio, utrum differat a gaudio.
Quarto, utrum sit in appetitu intellectivo. Quinto, de comparatione
delectationum superioris appetitus, ad delectationem inferioris.
Sexto, de comparatione delectationum sensitivarum ad invicem.
Septimo, utrum sit aliqua delectatio non naturalis. Octavo, utrum
delectatio possit esse contraria delectationi.
|
|