|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod delectatio non sit
passio. Damascenus enim, in II libro, distinguit operationem a
passione, dicens quod operatio est motus qui est secundum naturam,
passio vero est motus contra naturam. Sed delectatio est operatio, ut
philosophus dicit, in VII et X Ethic. Ergo delectatio non est
passio.
2. Praeterea, pati est moveri, ut dicitur in III Physic. Sed
delectatio non consistit in moveri, sed in motum esse, causatur enim
delectatio ex bono iam adepto. Ergo delectatio non est passio.
3. Praeterea, delectatio consistit in quadam perfectione delectati,
perficit enim operationem, ut dicitur in X Ethic. Sed perfici non
est pati vel alterari, ut dicitur in VII Physic. et in II de
anima. Ergo delectatio non est passio.
Sed contra est quod Augustinus, in IX et XIV de Civ. Dei,
ponit delectationem, sive gaudium vel laetitiam, inter alias passiones
animae.
Respondeo dicendum quod motus appetitus sensitivi proprie passio
nominatur, sicut supra dictum est. Affectio autem quaecumque ex
apprehensione sensitiva procedens, est motus appetitus sensitivi. Hoc
autem necesse est competere delectationi. Nam, sicut philosophus
dicit in I Rhetoric., delectatio est quidam motus animae, et
constitutio simul tota et sensibilis in naturam existentem. Ad cuius
intellectum, considerandum est quod, sicut contingit in rebus
naturalibus aliqua consequi suas perfectiones naturales, ita hoc
contingit in animalibus. Et quamvis moveri ad perfectionem non sit
totum simul, tamen consequi naturalem perfectionem est totum simul.
Haec autem est differentia inter animalia et alias res naturales, quod
aliae res naturales, quando constituuntur in id quod convenit eis
secundum naturam, hoc non sentiunt, sed animalia hoc sentiunt. Et ex
isto sensu causatur quidam motus animae in appetitu sensitivo, et iste
motus est delectatio. Per hoc ergo quod dicitur quod delectatio est
motus animae, ponitur in genere. Per hoc autem quod dicitur
constitutio in existentem naturam, idest in id quod existit in natura
rei, ponitur causa delectationis, scilicet praesentia connaturalis
boni. Per hoc autem quod dicitur simul tota, ostendit quod
constitutio non debet accipi prout est in constitui, sed prout est in
constitutum esse, quasi in termino motus, non enim delectatio est
generatio, ut Plato posuit, sed magis consistit in factum esse, ut
dicitur in VII Ethic. Per hoc autem quod dicitur sensibilis,
excluduntur perfectiones rerum insensibilium, in quibus non est
delectatio. Sic ergo patet quod, cum delectatio sit motus in appetitu
animali consequens apprehensionem sensus, delectatio est passio
animae.
Ad primum ergo dicendum quod operatio connaturalis non impedita, est
perfectio secunda, ut habetur in II de anima. Et ideo, quando
constituitur res in propria operatione connaturali et non impedita,
sequitur delectatio, quae consistit in perfectum esse, ut dictum est.
Sic ergo cum dicitur quod delectatio est operatio, non est praedicatio
per essentiam, sed per causam.
Ad secundum dicendum quod in animali duplex motus considerari potest,
unus secundum intentionem finis, qui pertinet ad appetitum, alius
secundum executionem, qui pertinet ad exteriorem operationem licet ergo
in eo qui iam consecutus est bonum in quo delectatur, cesset motus
executionis, quo tenditur ad finem; non tamen cessat motus appetitivae
partis, quae, sicut prius desiderabat non habitum, ita postea
delectatur in habito. Licet enim delectatio sit quies quaedam
appetitus, considerata praesentia boni delectantis, quod appetitui
satisfacit; tamen adhuc remanet immutatio appetitus ab appetibili,
ratione cuius delectatio motus quidam est.
Ad tertium dicendum quod, quamvis nomen passionis magis proprie
conveniat passionibus corruptivis et in malum tendentibus, sicut sunt
aegritudines corporales, et tristitia et timor in anima; tamen etiam
in bonum ordinantur aliquae passiones, ut supra dictum est. Et
secundum hoc delectatio dicitur passio.
|
|