|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod delectatio sit in
tempore. Delectatio enim est motus quidam, ut in I Rhetoric.
philosophus dicit. Sed motus omnis est in tempore. Ergo delectatio
est in tempore.
2. Praeterea, diuturnum, vel morosum, dicitur aliquid secundum
tempus. Sed aliquae delectationes dicuntur morosae. Ergo delectatio
est in tempore.
3. Praeterea, passiones animae sunt unius generis. Sed aliquae
passiones animae sunt in tempore. Ergo et delectatio.
Sed contra est quod philosophus dicit, in X Ethic., quod secundum
nullum tempus accipiet quis delectationem.
Respondeo dicendum quod aliquid contingit esse in tempore dupliciter,
uno modo, secundum se; alio modo, per aliud, et quasi per accidens.
Quia enim tempus est numerus successivorum, illa secundum se dicuntur
esse in tempore, de quorum ratione est successio, vel aliquid ad
successionem pertinens, sicut motus, quies, locutio, et alia
huiusmodi. Secundum aliud vero, et non per se, dicuntur esse in
tempore illa de quorum ratione non est aliqua successio, sed tamen
alicui successivo subiacent. Sicut esse hominem de sui ratione non
habet successionem, non enim est motus, sed terminus motus vel
mutationis, scilicet generationis ipsius, sed quia humanum esse
subiacet causis transmutabilibus, secundum hoc esse hominem est in
tempore. Sic igitur dicendum est quod delectatio secundum se quidem
non est in tempore, est enim delectatio in bono iam adepto, quod est
quasi terminus motus. Sed si illud bonum adeptum transmutationi
subiaceat, erit delectatio per accidens in tempore. Si autem sit
omnino intransmutabile, delectatio non erit in tempore nec per se, nec
per accidens.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicitur in III de anima, motus
dupliciter dicitur. Uno modo, qui est actus imperfecti, scilicet
existentis in potentia, inquantum huiusmodi, et talis motus est
successivus, et in tempore. Alius autem motus est actus perfecti,
idest existentis in actu; sicut intelligere, sentire et velle et
huiusmodi, et etiam delectari. Et huiusmodi motus non est
successivus, nec per se in tempore.
Ad secundum dicendum quod delectatio dicitur diuturna vel morosa,
secundum quod per accidens est in tempore.
Ad tertium dicendum quod aliae passiones non habent pro obiecto bonum
adeptum, sicut delectatio. Unde plus habent de ratione motus
imperfecti, quam delectatio. Et per consequens magis delectationi
convenit non esse in tempore.
|
|