|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod gaudium sit omnino idem
quod delectatio. Passiones enim animae differunt secundum obiecta.
Sed idem est obiectum gaudii et delectationis, scilicet bonum
adeptum. Ergo gaudium est omnino idem quod delectatio.
2. Praeterea, unus motus non terminatur ad duos terminos. Sed idem
est motus qui terminatur ad gaudium et delectationem, scilicet
concupiscentia. Ergo delectatio et gaudium sunt omnino idem.
3. Praeterea, si gaudium est aliud a delectatione, videtur quod,
pari ratione, et laetitia et exultatio et iucunditas significent
aliquid aliud a delectatione, et sic erunt omnes diversae passiones.
Quod videtur esse falsum. Non ergo gaudium differt a delectatione.
Sed contra est quod in brutis animalibus non dicimus gaudium. Sed in
eis dicimus delectationem. Non ergo est idem gaudium et delectatio.
Respondeo dicendum quod gaudium, ut Avicenna dicit in libro suo de
anima, est quaedam species delectationis. Est enim considerandum
quod, sicut sunt quaedam concupiscentiae naturales, quaedam autem non
naturales, sed consequuntur rationem, ut supra dictum est; ita etiam
delectationum quaedam sunt naturales, et quaedam non naturales, quae
sunt cum ratione. Vel, sicut Damascenus et Gregorius Nyssenus
dicunt, quaedam sunt corporales, quaedam animales, quod in idem
redit. Delectamur enim et in his quae naturaliter concupiscimus, ea
adipiscentes; et in his quae concupiscimus secundum rationem. Sed
nomen gaudii non habet locum nisi in delectatione quae consequitur
rationem, unde gaudium non attribuimus brutis animalibus, sed solum
nomen delectationis. Omne autem quod concupiscimus secundum naturam,
possumus etiam cum delectatione rationis concupiscere, sed non e
converso. Unde de omnibus de quibus est delectatio, potest etiam esse
gaudium in habentibus rationem. Quamvis non semper de omnibus sit
gaudium, quandoque enim aliquis sentit aliquam delectationem secundum
corpus, de qua tamen non gaudet secundum rationem. Et secundum hoc,
patet quod delectatio est in plus quam gaudium.
Ad primum ergo dicendum quod, cum obiectum appetitus animalis sit
bonum apprehensum, diversitas apprehensionis pertinet quodammodo ad
diversitatem obiecti. Et sic delectationes animales, quae dicuntur
etiam gaudia, distinguuntur a delectationibus corporalibus, quae
dicuntur solum delectationes, sicut et de concupiscentiis supra dictum
est.
Ad secundum dicendum quod similis differentia invenitur etiam in
concupiscentiis, ita quod delectatio respondeat concupiscentiae, et
gaudium respondeat desiderio, quod magis videtur pertinere ad
concupiscentiam animalem. Et sic secundum differentiam motus, est
etiam differentia quietis.
Ad tertium dicendum quod alia nomina ad delectationem pertinentia,
sunt imposita ab effectibus delectationis, nam laetitia imponitur a
dilatatione cordis, ac si diceretur latitia; exultatio vero dicitur ab
exterioribus signis delectationis interioris, quae apparent exterius,
inquantum scilicet interius gaudium prosilit ad exteriora; iucunditas
vero dicitur a quibusdam specialibus laetitiae signis vel effectibus.
Et tamen omnia ista nomina videntur pertinere ad gaudium, non enim
utimur eis nisi in naturis rationalibus.
|
|