|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod delectatio non sit in
appetitu intellectivo. Dicit enim philosophus, in I Rhetoric.,
quod delectatio est motus quidam sensibilis. Sed motus sensibilis non
est in parte intellectiva. Ergo delectatio non est in parte
intellectiva.
2. Praeterea, delectatio est passio quaedam. Sed omnis passio est
in appetitu sensitivo. Ergo delectatio non est nisi in appetitu
sensitivo.
3. Praeterea, delectatio est communis nobis et brutis. Ergo non
est nisi in parte quae nobis et brutis communis est.
Sed contra est quod in Psalmo XXXVI, dicitur, delectare in
domino. Sed ad Deum non potest extendi appetitus sensitivus, sed
solum intellectivus. Ergo delectatio potest esse in appetitu
intellectivo.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, delectatio quaedam
sequitur apprehensionem rationis. Ad apprehensionem autem rationis,
non solum commovetur appetitus sensitivus, per applicationem ad aliquid
particulare; sed etiam appetitus intellectivus, qui dicitur voluntas.
Et secundum hoc, in appetitu intellectivo, sive in voluntate, est
delectatio quae dicitur gaudium, non autem delectatio corporalis. Hoc
tamen interest inter delectationem utriusque appetitus, quod delectatio
appetitus sensibilis est cum aliqua transmutatione corporali,
delectatio autem appetitus intellectivi nihil aliud est quam simplex
motus voluntatis. Et secundum hoc Augustinus dicit, in XIV de
Civ. Dei, quod cupiditas et laetitia non est aliud quam voluntas in
eorum consensione quae volumus.
Ad primum ergo dicendum quod in illa definitione philosophi, sensibile
ponitur communiter pro quacumque apprehensione. Dicit enim philosophus
in X Ethic., quod secundum omnem sensum est delectatio; similiter
autem et secundum intellectum et speculationem. Vel potest dici quod
ipse definit delectationem appetitus sensitivi.
Ad secundum dicendum quod delectatio habet rationem passionis, proprie
loquendo, inquantum est cum aliqua transmutatione corporali. Et sic
non est in appetitu intellectivo, sed secundum simplicem motum, sic
enim etiam est in Deo et in Angelis. Unde dicit philosophus, in
VII Ethic., quod Deus una simplici operatione gaudet. Et
Dionysius dicit, in fine Cael. Hier., quod Angeli non sunt
susceptibiles nostrae passibilis delectationis, sed congaudent Deo
secundum incorruptionis laetitiam.
Ad tertium dicendum quod in nobis non solum est delectatio in qua
communicamus cum brutis, sed etiam in qua communicamus cum Angelis.
Unde ibidem Dionysius dicit quod sancti homines multoties fiunt in
participatione delectationum angelicarum. Et ita in nobis est
delectatio non solum in appetitu sensitivo, in quo communicamus cum
brutis; sed etiam in appetitu intellectivo, in quo communicamus cum
Angelis.
|
|