|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod delectationes corporales
et sensibiles sint maiores delectationibus spiritualibus
intelligibilibus. Omnes enim aliquam delectationem sequuntur,
secundum philosophum, in X Ethic. Sed plures sequuntur
delectationes sensibiles, quam delectationes spirituales
intelligibiles. Ergo delectationes corporales sunt maiores.
2. Praeterea, magnitudo causae ex effectu cognoscitur. Sed
delectationes corporales habent fortiores effectus, transmutant enim
corpus, et quibusdam insanias faciunt, ut dicitur in VII Ethic.
Ergo delectationes corporales sunt fortiores.
3. Praeterea, delectationes corporales oportet temperare et
refraenare, propter earum vehementiam. Sed delectationes spirituales
non oportet refraenare. Ergo delectationes corporales sunt maiores.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo CXVIII, quam dulcia
faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo. Et philosophus dicit,
in X Ethic., quod maxima delectatio est quae est secundum
operationem sapientiae.
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, delectatio provenit ex
coniunctione convenientis quae sentitur vel cognoscitur. In operibus
autem animae, praecipue sensitivae et intellectivae, est hoc
considerandum, quod, cum non transeant in materiam exteriorem, sunt
actus vel perfectiones operantis, scilicet intelligere, sentire,
velle, et huiusmodi, nam actiones quae transeunt in exteriorem
materiam, magis sunt actiones et perfectiones materiae transmutatae;
motus enim est actus mobilis a movente. Sic igitur praedictae actiones
animae sensitivae et intellectivae, et ipsae sunt quoddam bonum
operantis, et sunt etiam cognitae per sensum vel intellectum. Unde
etiam ex ipsis consurgit delectatio, et non solum ex eorum obiectis.
Si igitur comparentur delectationes intelligibiles delectationibus
sensibilibus, secundum quod delectamur in ipsis actionibus, puta in
cognitione sensus et in cognitione intellectus; non est dubium quod
multo sunt maiores delectationes intelligibiles quam sensibiles. Multo
enim magis delectatur homo de hoc quod cognoscit aliquid intelligendo,
quam de hoc quod cognoscit aliquid sentiendo. Quia intellectualis
cognitio et perfectior est, et etiam magis cognoscitur, quia
intellectus magis reflectitur supra actum suum quam sensus. Est etiam
cognitio intellectiva magis dilecta, nullus enim est qui non magis
vellet carere visu corporali quam visu intellectuali, eo modo quo
bestiae vel stulti carent, sicut Augustinus dicit, in libro de Civ.
Dei. Sed si comparentur delectationes intelligibiles spirituales
delectationibus sensibilibus corporalibus, sic, secundum se et
simpliciter loquendo, delectationes spirituales sunt maiores. Et hoc
apparet secundum tria quae requiruntur ad delectationem, scilicet bonum
coniunctum, et id cui coniungitur, et ipsa coniunctio. Nam ipsum
bonum spirituale et est maius quam corporale bonum; et est magis
dilectum. Cuius signum est quod homines etiam a maximis corporalibus
voluptatibus abstinent, ut non perdant honorem, qui est bonum
intelligibile. Similiter etiam ipsa pars intellectiva est multo
nobilior, et magis cognoscitiva, quam pars sensitiva. Coniunctio
etiam utriusque est magis intima, et magis perfecta, et magis firma.
Intimior quidem est, quia sensus sistit circa exteriora accidentia
rei, intellectus vero penetrat usque ad rei essentiam; obiectum enim
intellectus est quod quid est. Perfectior autem est, quia
coniunctioni sensibilis ad sensum adiungitur motus, qui est actus
imperfectus, unde et delectationes sensibiles non sunt totae simul,
sed in eis aliquid pertransit, et aliquid expectatur consummandum, ut
patet in delectatione ciborum et venereorum. Sed intelligibilia sunt
absque motu, unde delectationes tales sunt totae simul. Est etiam
firmior, quia delectabilia corporalia sunt corruptibilia, et cito
deficiunt; bona vero spiritualia sunt incorruptibilia. Sed quoad
nos, delectationes corporales sunt magis vehementes, propter tria.
Primo, quia sensibilia sunt magis nota, quoad nos, quam
intelligibilia. Secundo etiam, quia delectationes sensibiles, cum
sint passiones sensitivi appetitus, sunt cum aliqua transmutatione
corporali. Quod non contingit in delectationibus spiritualibus, nisi
per quandam redundantiam a superiori appetitu in inferiorem. Tertio,
quia delectationes corporales appetuntur ut medicinae quaedam contra
corporales defectus vel molestias, ex quibus tristitiae quaedam
consequuntur. Unde delectationes corporales, tristitiis huiusmodi
supervenientes, magis sentiuntur, et per consequens magis
acceptantur, quam delectationes spirituales quae non habent tristitias
contrarias, ut infra dicetur.
Ad primum ergo dicendum quod ideo plures sequuntur delectationes
corporales, quia bona sensibilia sunt magis et pluribus nota. Et
etiam quia homines indigent delectationibus ut medicinis contra
multiplices dolores et tristitias, et cum plures hominum non possint
attingere ad delectationes spirituales, quae sunt propriae
virtuosorum, consequens et quod declinent ad corporales.
Ad secundum dicendum quod transmutatio corporis magis contingit ex
delectationibus corporalibus, inquantum sunt passiones appetitus
sensitivi.
Ad tertium dicendum quod delectationes corporales sunt secundum partem
sensitivam, quae regulatur ratione, et ideo indigent temperari et
refraenari per rationem. Sed delectationes spirituales sunt secundum
mentem, quae est ipsa regula, unde sunt secundum seipsas sobriae et
moderatae.
|
|