|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod delectationes quae sunt
secundum tactum, non sint maiores delectationibus quae sunt secundum
alios sensus. Illa enim delectatio videtur esse maxima, qua exclusa,
omne gaudium cessat. Sed talis est delectatio quae est secundum
visum, dicitur enim Tobiae V, quale gaudium erit mihi, qui in
tenebris sedeo, et lumen caeli non video? Ergo delectatio quae est
per visum, est maxima inter sensibiles delectationes.
2. Praeterea, unicuique fit delectabile illud quod amat, ut
philosophus dicit, in I Rhetoric. Sed inter alios sensus maxime
diligitur visus. Ergo delectatio quae est secundum visum, est
maxima.
3. Praeterea, principium amicitiae delectabilis maxime est visio.
Sed causa talis amicitiae est delectatio. Ergo secundum visum videtur
esse maxime delectatio.
Sed contra est quod philosophus dicit, in III Ethic., quod
maximae delectationes sunt secundum tactum.
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, unumquodque,
inquantum amatur, efficitur delectabile. Sensus autem, ut dicitur in
principio Metaphys., propter duo diliguntur, scilicet propter
cognitionem, et propter utilitatem. Unde et utroque modo contingit
esse delectationem secundum sensum. Sed quia apprehendere ipsam
cognitionem tanquam bonum quoddam, proprium est hominis; ideo primae
delectationes sensuum, quae scilicet sunt secundum cognitionem, sunt
propriae hominum, delectationes autem sensuum inquantum diliguntur
propter utilitatem, sunt communes omnibus animalibus. Si igitur
loquamur de delectatione sensus quae est ratione cognitionis,
manifestum est quod secundum visum est maior delectatio quam secundum
aliquem alium sensum. Si autem loquamur de delectatione sensus quae
est ratione utilitatis, sic maxima delectatio est secundum tactum.
Utilitas enim sensibilium attenditur secundum ordinem ad conservationem
naturae animalis. Ad hanc autem utilitatem propinquius se habent
sensibilia tactus, est enim tactus cognoscitivus eorum ex quibus
consistit animal, scilicet calidi et frigidi, et huiusmodi. Unde
secundum hoc, delectationes quae sunt secundum tactum, sunt maiores,
quasi fini propinquiores. Et propter hoc etiam, alia animalia, quae
non habent delectationem secundum sensum nisi ratione utilitatis, non
delectantur secundum alios sensus, nisi in ordine ad sensibilia
tactus, neque enim odoribus leporum canes gaudent, sed cibatione;
neque leo voce bovis, sed comestione, ut dicitur in III Ethic.
Cum igitur delectatio tactus sit maxima ratione utilitatis, delectatio
autem visus ratione cognitionis; si quis utramque comparare velit,
inveniet simpliciter delectationem tactus esse maiorem delectatione
visus, secundum quod sistit infra limites sensibilis delectationis.
Quia manifestum est quod id quod est naturale in unoquoque, est
potentissimum. Huiusmodi autem delectationes tactus sunt ad quas
ordinantur concupiscentiae naturales, sicut cibi, et venerea, et
huiusmodi. Sed si consideremus delectationes visus, secundum quod
visus deservit intellectui; sic delectationes visus erunt potiores, ea
ratione qua et intelligibiles delectationes sunt potiores sensibilibus.
Ad primum ergo dicendum quod gaudium, sicut supra dictum est,
significat animalem delectationem, et haec maxime pertinet ad visum.
Sed delectatio naturalis maxime pertinet ad tactum.
Ad secundum dicendum quod visus maxime diligitur propter cognitionem,
eo quod multas rerum differentias nobis ostendit, ut ibidem dicitur.
Ad tertium dicendum quod alio modo delectatio est causa amoris
carnalis, et alio modo visio. Nam delectatio, et maxime quae est
secundum tactum, est causa amicitiae delectabilis per modum finis,
visio autem est causa sicut unde est principium motus, inquantum per
visum amabilis imprimitur species rei, quae allicit ad amandum et ad
concupiscendum eius delectationem.
|
|