|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod nulla delectatio sit
innaturalis. Delectatio enim in affectibus animae proportionatur
quieti in corporibus. Sed appetitus corporis naturalis non quiescit
nisi in loco connaturali. Ergo nec quies appetitus animalis, quae est
delectatio, potest esse nisi in aliquo connaturali. Nulla ergo
delectatio est non naturalis.
2. Praeterea, illud quod est contra naturam, est violentum. Sed
omne violentum est contristans, ut dicitur in V Metaphys. Ergo
nihil quod est contra naturam, potest esse delectabile.
3. Praeterea, constitui in propriam naturam, cum sentitur, causat
delectationem; ut patet ex definitione philosophi supra posita. Sed
constitui in naturam, unicuique est naturale, quia motus naturalis est
qui est ad terminum naturalem. Ergo omnis delectatio est naturalis.
Sed contra est quod philosophus dicit, in VII Ethic., quod
quaedam delectationes sunt aegritudinales et contra naturam.
Respondeo dicendum quod naturale dicitur quod est secundum naturam, ut
dicitur in II Physic. Natura autem in homine dupliciter sumi
potest. Uno modo, prout intellectus et ratio est potissime hominis
natura, quia secundum eam homo in specie constituitur. Et secundum
hoc, naturales delectationes hominum dici possunt quae sunt in eo quod
convenit homini secundum rationem, sicut delectari in contemplatione
veritatis, et in actibus virtutum, est naturale homini. Alio modo
potest sumi natura in homine secundum quod condividitur rationi, id
scilicet quod est commune homini et aliis, praecipue quod rationi non
obedit. Et secundum hoc, ea quae pertinent ad conservationem
corporis, vel secundum individuum, ut cibus, potus, lectus, et
huiusmodi, vel secundum speciem, sicut venereorum usus, dicuntur
homini delectabilia naturaliter. Secundum utrasque autem
delectationes, contingit aliquas esse innaturales, simpliciter
loquendo, sed connaturales secundum quid. Contingit enim in aliquo
individuo corrumpi aliquod principiorum naturalium speciei; et sic id
quod est contra naturam speciei, fieri per accidens naturale huic
individuo; sicut huic aquae calefactae est naturale quod calefaciat.
Ita igitur contingit quod id quod est contra naturam hominis, vel
quantum ad rationem, vel quantum ad corporis conservationem, fiat huic
homini connaturale, propter aliquam corruptionem naturae in eo
existentem. Quae quidem corruptio potest esse vel ex parte corporis,
sive ex aegritudine, sicut febricitantibus dulcia videntur amara et e
converso; sive propter malam complexionem, sicut aliqui delectantur in
comestione terrae vel carbonum, vel aliquorum huiusmodi, vel etiam ex
parte animae, sicut propter consuetudinem aliqui, delectantur in
comedendo homines, vel in coitu bestiarum aut masculorum, aut aliorum
huiusmodi, quae non sunt secundum naturam humanam.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|