|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod delectationi non sit
delectatio contraria. Passiones enim animae speciem et contrarietatem
recipiunt secundum obiecta. Obiectum autem delectationis est bonum.
Cum igitur bonum non sit contrarium bono, sed bonum malo
contrarietur, et malum malo, ut dicitur in praedicamentis; videtur
quod delectatio non sit contraria delectationi.
2. Praeterea, uni unum est contrarium, ut probatur in X
Metaphys. Sed delectationi contraria est tristitia. Non ergo
delectationi contraria est delectatio.
3. Praeterea, si delectationi contraria est delectatio hoc non est
nisi propter contrarietatem eorum in quibus aliquis delectatur. Sed
haec differentia est materialis, contrarietas autem est differentia
secundum formam, ut dicitur in X Metaphys. Ergo contrarietas non
est delectationis ad delectationem.
Sed contra, ea quae se impediunt, in eodem genere existentia,
secundum philosophum, sunt contraria. Sed quaedam delectationes se
invicem impediunt ut dicitur in X Ethic. Ergo aliquae delectationes
sunt contrariae.
Respondeo dicendum quod delectatio in affectionibus animae, sicut
dictum est, proportionatur quieti in corporibus naturalibus. Dicuntur
autem duae quietes esse contrariae, quae sunt in contrariis terminis;
sicut quies quae est sursum, ei quae est deorsum, ut dicitur V
Physic. Unde et contingit in affectibus animae duas delectationes
esse contrarias.
Ad primum ergo dicendum quod verbum illud philosophi est intelligendum
secundum quod bonum et malum accipitur in virtutibus et vitiis, nam
inveniuntur duo contraria vitia, non autem invenitur virtus contraria
virtuti. In aliis autem nil prohibet duo bona esse ad invicem
contraria, sicut calidum et frigidum, quorum unum est bonum igni,
alterum aquae. Et per hunc modum delectatio potest esse delectationi
contraria. Sed hoc in bono virtutis esse non potest, quia bonum
virtutis non accipitur nisi per convenientiam ad aliquid unum, scilicet
rationem.
Ad secundum dicendum quod delectatio se habet in affectibus animae,
sicut quies naturalis in corporibus, est enim in aliquo convenienti et
quasi connaturali. Tristitia autem se habet sicut quies violenta,
tristabile enim repugnat appetitui animali, sicut locus quietis
violentae appetitui naturali. Quieti autem naturali opponitur et quies
violenta eiusdem corporis, et quies naturalis alterius, ut dicitur in
V Physic. Unde delectationi opponitur et delectatio et tristitia.
Ad tertium dicendum quod ea in quibus delectamur, cum sint obiecta
delectationis, non solum faciunt differentiam materialem, sed etiam
formalem, si sit diversa ratio delectabilitatis. Diversa enim ratio
obiecti diversificat speciem actus vel passionis, ut ex supradictis
patet.
|
|