|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod operatio non sit propria
et prima causa delectationis. Ut enim philosophus dicit, in I
Rhetoric., delectari consistit in hoc quod sensus aliquid patiatur,
requiritur enim ad delectationem cognitio, sicut dictum est. Sed per
prius sunt cognoscibilia obiecta operationum quam ipsae operationes.
Ergo operatio non est propria causa delectationis.
2. Praeterea, delectatio potissime consistit in fine adepto, hoc
enim est quod praecipue concupiscitur. Sed non semper operatio est
finis, sed quandoque ipsum operatum. Non ergo operatio est propria et
per se causa delectationis.
3. Praeterea, otium et requies dicuntur per cessationem
operationis. Haec autem sunt delectabilia, ut dicitur in I
Rhetoric. Non ergo operatio est propria causa delectationis.
Sed contra est quod philosophus dicit, VII et X Ethic., quod
delectatio est operatio connaturalis non impedita.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ad delectationem duo
requiruntur, scilicet consecutio boni convenientis, et cognitio
huiusmodi adeptionis. Utrumque autem horum in quadam operatione
consistit, nam actualis cognitio operatio quaedam est; similiter bonum
conveniens adipiscimur aliqua operatione. Ipsa etiam operatio propria
est quoddam bonum conveniens. Unde oportet quod omnis delectatio
aliquam operationem consequatur.
Ad primum ergo dicendum quod ipsa obiecta operationum non sunt
delectabilia, nisi inquantum coniunguntur nobis, vel per cognitionem
solam, sicut cum delectamur in consideratione vel inspectione
aliquorum; vel quocumque alio modo simul cum cognitione, sicut cum
aliquis delectatur in hoc quod cognoscit se habere quodcumque bonum,
puta divitias vel honorem vel aliquid huiusmodi; quae quidem non essent
delectabilia, nisi inquantum apprehenduntur ut habita. Ut enim
philosophus dicit, in II Polit., magnam delectationem habet putare
aliquid sibi proprium; quae procedit ex naturali amore alicuius ad
seipsum. Habere autem huiusmodi nihil est aliud quam uti eis, vel
posse uti. Et hoc est per aliquam operationem. Unde manifestum est
quod omnis delectatio in operationem reducitur sicut in causam.
Ad secundum dicendum quod etiam in illis in quibus operationes non sunt
fines, sed operata, ipsa operata sunt delectabilia inquantum sunt
habita vel facta. Quod refertur ad aliquem usum vel operationem.
Ad tertium dicendum quod operationes sunt delectabiles, inquantum sunt
proportionatae et connaturales operanti. Cum autem virtus humana sit
finita, secundum aliquam mensuram operatio est sibi proportionata.
Unde si excedat illam mensuram, iam non erit sibi proportionata, nec
delectabilis, sed magis laboriosa et attaedians. Et secundum hoc,
otium et ludus et alia quae ad requiem pertinent, delectabilia sunt,
inquantum auferunt tristitiam quae est ex labore.
|
|