|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod motus non sit causa
delectationis. Quia, sicut supra dictum est, bonum praesentialiter
adeptum est causa delectationis, unde philosophus, in VII
Ethic., dicit quod delectatio non comparatur generationi, sed
operationi rei iam existentis. Id autem quod movetur ad aliquid,
nondum habet illud; sed quodammodo est in via generationis respectu
illius, secundum quod omni motui adiungitur generatio et corruptio, ut
dicitur in VIII Physic. Ergo motus non est causa delectationis.
2. Praeterea, motus praecipue laborem et lassitudinem inducit in
operibus. Sed operationes, ex hoc quod sunt laboriosae et lassantes,
non sunt delectabiles, sed magis afflictivae. Ergo motus non est
causa delectationis.
3. Praeterea, motus importat innovationem quandam, quae opponitur
consuetudini. Sed ea quae sunt consueta, sunt nobis delectabilia, ut
philosophus dicit, in I Rhetoric. Ergo motus non est causa
delectationis.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in VIII Confess., quid
est hoc, domine Deus meus, cum tu aeternum tibi tu ipse sis gaudium;
et quaedam de te circa te semper gaudeant; quod haec rerum pars alterno
defectu et profectu, offensionibus et conciliationibus gaudet? Ex quo
accipitur quod homines gaudent et delectantur in quibusdam
alternationibus. Et sic motus videtur esse causa delectationis.
Respondeo dicendum quod ad delectationem tria requiruntur, scilicet
duo quorum est coniunctio delectabilis; et tertium, quod est cognitio
huius coniunctionis. Et secundum haec tria motus efficitur
delectabilis, ut philosophus dicit, in VII Ethic. et in I
Rhetoric. Nam ex parte nostra qui delectamur, transmutatio efficitur
nobis delectabilis propter hoc, quod natura nostra transmutabilis est;
et propter hoc, quod est nobis conveniens nunc, non erit nobis
conveniens postea; sicut calefieri ad ignem est conveniens homini in
hieme, non autem in aestate. Ex parte vero boni delectantis quod
nobis coniungitur, fit etiam transmutatio delectabilis. Quia actio
continuata alicuius agentis auget effectum, sicut quanto aliquis
diutius appropinquat igni, magis calefit et desiccatur. Naturalis
autem habitudo in quadam mensura consistit. Et ideo quando continuata
praesentia delectabilis superexcedit mensuram naturalis habitudinis,
efficitur remotio eius delectabilis. Ex parte vero ipsius
cognitionis, quia homo desiderat cognoscere aliquod totum et
perfectum. Cum ergo aliqua non poterunt apprehendi tota simul,
delectat in his transmutatio, ut unum transeat et alterum succedat, et
sic totum sentiatur. Unde Augustinus dicit, in IV Confess., non
vis utique stare syllabam, sed transvolare, ut aliae veniant, et
totum audias. Ita semper omnia ex quibus unum aliquid constat, et non
sunt omnia simul, plus delectant omnia quam singula, si possint
sentiri omnia. Si ergo sit aliqua res cuius natura sit
intransmutabilis; et non possit in ea fieri excessus naturalis
habitudinis per continuationem delectabilis; et quae possit totum suum
delectabile simul intueri, non erit ei transmutatio delectabilis. Et
quanto aliquae delectationes plus ad hoc accedunt, tanto plus
continuari possunt.
Ad primum ergo dicendum quod id quod movetur, etsi nondum habeat
perfecte id ad quod movetur, incipit tamen iam aliquid habere eius ad
quod movetur, et secundum hoc, ipse motus habet aliquid
delectationis. Deficit tamen a delectationis perfectione, nam
perfectiores delectationes sunt in rebus immobilibus. Motus etiam
efficitur delectabilis, inquantum per ipsum fit aliquid conveniens quod
prius conveniens non erat, vel desinit esse, ut supra dictum est.
Ad secundum dicendum quod motus laborem et lassitudinem inducit,
secundum quod transcendit habitudinem naturalem. Sic autem motus non
est delectabilis, sed secundum quod removentur contraria habitudinis
naturalis.
Ad tertium dicendum quod id quod est consuetum, efficitur
delectabile, inquantum efficitur naturale, nam consuetudo est quasi
altera natura. Motus autem est delectabilis, non quidem quo receditur
a consuetudine, sed magis secundum quod per ipsum impeditur corruptio
naturalis habitudinis, quae posset provenire ex assiduitate alicuius
operationis. Et sic ex eadem causa connaturalitatis efficitur
consuetudo delectabilis, et motus.
|
|