|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod memoria et spes non sint
causae delectationis. Delectatio enim est de bono praesenti, ut
Damascenus dicit. Sed memoria et spes sunt de absenti, est enim
memoria praeteritorum, spes vero futurorum. Ergo memoria et spes non
sunt causa delectationis.
2. Praeterea, idem non est causa contrariorum. Sed spes est causa
afflictionis, dicitur enim Prov. XIII, spes quae differtur,
affligit animam. Ergo spes non est causa delectationis.
3. Praeterea, sicut spes convenit cum delectatione in eo quod est de
bono, ita etiam concupiscentia et amor. Non ergo magis debet
assignari spes causa delectationis, quam concupiscentia vel amor.
Sed contra est quod dicitur Rom. XII, spe gaudentes; et in
Psalmo LXXVI, memor fui Dei, et delectatus sum.
Respondeo dicendum quod delectatio causatur ex praesentia boni
convenientis, secundum quod sentitur, vel qualitercumque percipitur.
Est autem aliquid praesens nobis dupliciter, uno modo, secundum
cognitionem, prout scilicet cognitum est in cognoscente secundum suam
similitudinem; alio modo, secundum rem, prout scilicet unum alteri
realiter coniungitur, vel actu vel potentia, secundum quemcumque
coniunctionis modum. Et quia maior est coniunctio secundum rem quam
secundum similitudinem, quae est coniunctio cognitionis; itemque maior
est coniunctio rei in actu quam in potentia, ideo maxima est delectatio
quae fit per sensum, qui requirit praesentiam rei sensibilis.
Secundum autem gradum tenet delectatio spei, in qua non solum est
delectabilis coniunctio secundum apprehensionem, sed etiam secundum
facultatem vel potestatem adipiscendi bonum quod delectat. Tertium
autem gradum tenet delectatio memoriae, quae habet solam coniunctionem
apprehensionis.
Ad primum ergo dicendum quod spes et memoria sunt quidem eorum quae
sunt simpliciter absentia, quae tamen secundum quid sunt praesentia,
scilicet vel secundum apprehensionem solam; vel secundum apprehensionem
et facultatem, ad minus aestimatam.
Ad secundum dicendum quod nihil prohibet idem, secundum diversa, esse
causam contrariorum. Sic igitur spes, inquantum habet praesentem
aestimationem boni futuri, delectationem causat, inquantum autem caret
praesentia eius, causat afflictionem.
Ad tertium dicendum quod etiam amor et concupiscentia delectationem
causant. Omne enim amatum fit delectabile amanti, eo quod amor est
quaedam unio vel connaturalitas amantis ad amatum. Similiter etiam
omne concupitum est delectabile concupiscenti, cum concupiscentia sit
praecipue appetitus delectationis. Sed tamen spes, inquantum importat
quandam certitudinem realis praesentiae boni delectantis, quam non
importat nec amor nec concupiscentia, magis ponitur causa delectationis
quam illa. Et similiter magis quam memoria, quae est de eo quod iam
transiit.
|
|