|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod tristitia non sit causa
delectationis. Contrarium enim non est causa contrarii. Sed
tristitia contrariatur delectationi. Ergo non est causa
delectationis.
2. Praeterea, contrariorum contrarii sunt effectus. Sed
delectabilia memorata sunt causa delectationis. Ergo tristia memorata
sunt causa doloris, et non delectationis.
3. Praeterea, sicut se habet tristitia ad delectationem, ita odium
ad amorem. Sed odium non est causa amoris, sed magis e converso, ut
supra dictum est. Ergo tristitia non est causa delectationis.
Sed contra est quod in Psalmo XLI, dicitur, fuerunt mihi lacrimae
meae panes die ac nocte. Per panem autem refectio delectationis
intelligitur. Ergo lacrimae, quae ex tristitia oriuntur, possunt
esse delectabiles.
Respondeo dicendum quod tristitia potest dupliciter considerari, uno
modo, secundum quod est in actu; alio modo, secundum quod est in
memoria. Et utroque modo tristitia potest esse delectationis causa.
Tristitia siquidem in actu existens est causa delectationis, inquantum
facit memoriam rei dilectae, de cuius absentia aliquis tristatur, et
tamen de sola eius apprehensione delectatur. Memoria autem tristitiae
fit causa delectationis, propter subsequentem evasionem. Nam carere
malo accipitur in ratione boni, unde secundum quod homo apprehendit se
evasisse ab aliquibus tristibus et dolorosis, accrescit ei gaudii
materia; secundum quod Augustinus dicit, XXII de Civ. Dei,
quod saepe laeti tristium meminimus, et sani dolorum sine dolore, et
inde amplius laeti et grati sumus. Et in VIII Confess. dicit
quod quanto maius fuit periculum in proelio, tanto maius erit gaudium
in triumpho.
Ad primum ergo dicendum quod contrarium quandoque per accidens est
causa contrarii, sicut frigidum quandoque calefacit, ut dicitur in
VIII Physic. Et similiter tristitia per accidens est
delectationis causa, inquantum fit per eam apprehensio alicuius
delectabilis.
Ad secundum dicendum quod tristia memorata, inquantum sunt tristia et
delectabilibus contraria, non causant delectationem, sed inquantum ab
eis homo liberatur. Et similiter memoria delectabilium, ex eo quod
sunt amissa, potest causare tristitiam.
Ad tertium dicendum quod odium etiam per accidens potest esse causa
amoris, prout scilicet aliqui diligunt se, inquantum conveniunt in
odio unius et eiusdem.
|
|