|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod actiones aliorum non
sint nobis delectationis causa. Causa enim delectationis est proprium
bonum coniunctum. Sed aliorum operationes non sunt nobis coniunctae.
Ergo non sunt nobis causa delectationis.
2. Praeterea, operatio est proprium bonum operantis. Si igitur
operationes aliorum sint nobis causa delectationis, pari ratione omnia
alia bona aliorum erunt nobis delectationis causa. Quod patet esse
falsum.
3. Praeterea, operatio est delectabilis, inquantum procedit ex
habitu nobis innato, unde dicitur in II Ethic., quod signum
generati habitus oportet accipere fientem in opere delectationem. Sed
operationes aliorum non procedunt ex habitibus qui in nobis sunt, sed
interdum ex habitibus qui sunt in operantibus. Non ergo operationes
aliorum sunt nobis delectabiles, sed ipsis operantibus.
Sed contra est quod dicitur in secunda canonica Ioannis, gavisus sum
valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate.
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, ad delectationem duo
requiruntur, scilicet consecutio proprii boni, et cognitio proprii
boni consecuti. Tripliciter ergo operatio alterius potest esse
delectationis causa. Uno modo, inquantum per operationem alicuius
consequimur aliquod bonum. Et secundum hoc, operationes illorum qui
nobis aliquod bonum faciunt, sunt nobis delectabiles, quia bene pati
ab alio est delectabile. Alio modo, secundum quod per operationes
aliorum efficitur nobis aliqua cognitio vel aestimatio proprii boni.
Et propter hoc homines delectantur in hoc quod laudantur vel honorantur
ab aliis, quia scilicet per hoc accipiunt aestimationem in seipsis
aliquod bonum esse. Et quia ista aestimatio fortius generatur ex
testimonio bonorum et sapientum, ideo in horum laudibus et honoribus
homines magis delectantur. Et quia adulator est apparens laudator,
propter hoc etiam adulationes quibusdam sunt delectabiles. Et quia
amor est alicuius boni, et admiratio est alicuius magni, idcirco amari
ab aliis, et in admiratione haberi, est delectabile; inquantum per
hoc fit homini aestimatio propriae bonitatis vel magnitudinis, in
quibus aliquis delectatur. Tertio modo, inquantum ipsae operationes
aliorum, si sint bonae, aestimantur ut bonum proprium, propter vim
amoris, qui facit aestimare amicum quasi eundem sibi. Et propter
odium, quod facit aestimare bonum alterius esse sibi contrarium,
efficitur mala operatio inimici delectabilis. Unde dicitur I ad
Cor. XIII, quod caritas non gaudet super iniquitate, congaudet
autem veritati.
Ad primum ergo dicendum quod operatio alterius potest esse mihi
coniuncta vel per effectum, sicut in primo modo; vel per
apprehensionem, sicut in secundo modo; vel per affectionem, sicut in
tertio modo.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit quantum ad tertium
modum, non autem quantum ad duos primos.
Ad tertium dicendum quod operationes aliorum etsi non procedant ex
habitibus qui in me sunt, causant tamen in me aliquid delectabile; vel
faciunt mihi aestimationem sive apprehensionem proprii habitus; vel
procedunt ex habitu illius qui est unum mecum per amorem.
|
|