|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod benefacere alteri non sit
delectationis causa. Delectatio enim causatur ex consecutione proprii
boni, sicut supra dictum est. Sed benefacere non pertinet ad
consecutionem proprii boni, sed magis ad emissionem. Ergo magis
videtur esse causa tristitiae quam delectationis.
2. Praeterea, philosophus dicit, in IV Ethic., quod
illiberalitas connaturalior est hominibus quam prodigalitas. Sed ad
prodigalitatem pertinet benefacere aliis, ad illiberalitatem autem
pertinet desistere a benefaciendo. Cum ergo operatio connaturalis sit
delectabilis unicuique, ut dicitur in VII et X Ethic., videtur
quod benefacere aliis non sit causa delectationis.
3. Praeterea, contrarii effectus ex contrariis causis procedunt.
Sed quaedam quae pertinent ad malefacere, sunt naturaliter homini
delectabilia, sicut vincere, redarguere vel increpare alios, et etiam
punire, quantum ad iratos, ut dicit philosophus in I Rhetoric.
Ergo benefacere magis est causa tristitiae quam delectationis.
Sed contra est quod philosophus dicit, in II Polit., quod largiri
et auxiliari amicis aut extraneis, est delectabilissimum.
Respondeo dicendum quod hoc ipsum quod est benefacere alteri, potest
tripliciter esse delectationis causa. Uno modo, per comparationem ad
effectum, quod est bonum in altero constitutum. Et secundum hoc,
inquantum bonum alterius reputamus quasi nostrum bonum, propter unionem
amoris, delectamur in bono quod per nos fit aliis, praecipue amicis,
sicut in bono proprio. Alio modo, per comparationem ad finem, sicut
cum aliquis, per hoc quod alteri benefacit, sperat consequi aliquod
bonum sibi ipsi, vel a Deo vel ab homine. Spes autem delectationis
est causa. Tertio modo, per comparationem ad principium. Et sic hoc
quod est benefacere alteri, potest esse delectabile per comparationem
ad triplex principium. Quorum unum est facultas benefaciendi, et
secundum hoc, benefacere alteri fit delectabile, inquantum per hoc fit
homini quaedam imaginatio abundantis boni in seipso existentis, ex quo
possit aliis communicare. Et ideo homines delectantur in filiis et in
propriis operibus, sicut quibus communicant proprium bonum. Aliud
principium est habitus inclinans, secundum quem benefacere fit alicui
connaturale. Unde liberales delectabiliter dant aliis. Tertium
principium est motivum, puta cum aliquis movetur ab aliquo quem
diligit, ad benefaciendum alicui, omnia enim quae facimus vel patimur
propter amicum, delectabilia sunt, quia amor praecipua causa
delectationis est.
Ad primum ergo dicendum quod emissio, inquantum est indicativa proprii
boni, est delectabilis. Sed inquantum evacuat proprium bonum potest
esse contristans; sicut quando est immoderata.
Ad secundum dicendum quod prodigalitas habet immoderatam emissionem,
quae repugnat naturae. Et ideo prodigalitas dicitur esse contra
naturam.
Ad tertium dicendum quod vincere, redarguere et punire, non est
delectabile inquantum est in malum alterius, sed inquantum pertinet ad
proprium bonum, quod plus homo amat quam odiat malum alterius.
Vincere enim est delectabile naturaliter, inquantum per hoc homini fit
aestimatio propriae excellentiae. Et propter hoc, omnes ludi in
quibus est concertatio, et in quibus potest esse victoria, sunt maxime
delectabiles, et universaliter omnes concertationes, secundum quod
habent spem victoriae. Redarguere autem et increpare potest esse
dupliciter delectationis causa. Uno modo, inquantum facit homini
imaginationem propriae sapientiae et excellentiae, increpare enim et
corripere est sapientum et maiorum alio modo, secundum quod aliquis,
increpando et reprehendendo, alteri benefacit, quod est delectabile,
ut dictum est. Irato autem est delectabile punire, inquantum videtur
removere apparentem minorationem, quae videtur esse ex praecedenti
laesione. Cum enim aliquis est ab aliquo laesus, videtur per hoc ab
illo minoratus esse, et ideo appetit ab hac minoratione liberari per
retributionem laesionis. Et sic patet quod benefacere alteri per se
potest esse delectabile, sed malefacere alteri non est delectabile,
nisi inquantum videtur pertinere ad proprium bonum.
|
|