|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod similitudo non sit
causa delectationis. Principari enim et praeesse quandam
dissimilitudinem importat. Sed principari et praeesse naturaliter est
delectabile, ut dicitur in I Rhetoric. Ergo dissimilitudo magis est
causa delectationis quam similitudo.
2. Praeterea, nihil magis est dissimile delectationi quam
tristitia. Sed illi qui patiuntur tristitias, maxime sequuntur
delectationes, ut dicitur in VII Ethic. Ergo dissimilitudo est
magis causa delectationis quam similitudo.
3. Praeterea, illi qui sunt repleti aliquibus delectabilibus, non
delectantur in eis, sed magis fastidiunt ea, sicut patet in repletione
ciborum. Non ergo similitudo est delectationis causa.
Sed contra est quod similitudo est causa amoris, ut dictum est supra.
Amor autem est causa delectationis. Ergo similitudo est causa
delectationis.
Respondeo dicendum quod similitudo est quaedam unitas, unde id quod
est simile, inquantum est unum, est delectabile, sicut et amabile,
ut supra dictum est. Et si quidem id quod est simile, proprium bonum
non corrumpat, sed augeat, est simpliciter delectabile, puta homo
homini, et iuvenis iuveni. Si vero sit corruptivum proprii boni, sic
per accidens efficitur fastidiosum vel contristans; non quidem
inquantum est simile et unum, sed inquantum corrumpit id quod est magis
unum. Quod autem aliquid simile corrumpat proprium bonum, contingit
dupliciter. Uno modo, quia corrumpit mensuram proprii boni per
quendam excessum, bonum enim, praecipue corporale, ut sanitas, in
quadam commensuratione consistit. Et propter hoc, superabundantes
cibi, vel quaelibet delectationes corporales, fastidiuntur. Alio
modo, per directam contrarietatem ad proprium bonum, sicut figuli
abominantur alios figulos, non inquantum sunt figuli, sed inquantum
per eos amittunt excellentiam propriam, sive proprium lucrum, quae
appetunt sicut proprium bonum.
Ad primum ergo dicendum quod, cum sit quaedam communicatio
principantis ad subiectum, est ibi quaedam similitudo. Tamen secundum
quandam excellentiam, eo quod principari et praeesse pertinent ad
excellentiam proprii boni, sapientum enim et meliorum est principari et
praeesse. Unde per hoc fit homini propriae bonitatis imaginatio. Vel
quia per hoc quod homo principatur et praeest, aliis benefacit, quod
est delectabile.
Ad secundum dicendum quod id in quo delectatur tristatus, etsi non sit
simile tristitiae, est tamen simile homini contristato. Quia
tristitiae contrariantur proprio bono eius qui tristatur. Et ideo
appetitur delectatio ab his qui in tristitia sunt, ut conferens ad
proprium bonum, inquantum est medicativa contrarii. Et ista est causa
quare delectationes corporales, quibus sunt contrariae quaedam
tristitiae, magis appetuntur, quam delectationes intellectuales, quae
non habent contrarietatem tristitiae, ut infra dicetur. Exinde etiam
est quod omnia animalia naturaliter appetunt delectationem, quia semper
animal laborat per sensum et motum. Et propter hoc etiam iuvenes
maxime delectationes appetunt; propter multas transmutationes in eis
existentes, dum sunt in statu augmenti. Et etiam melancholici
vehementer appetunt delectationes, ad expellendum tristitiam, quia
corpus eorum quasi pravo humore corroditur, ut dicitur in VII
Ethic.
Ad tertium dicendum quod bona corporalia in quadam mensura consistunt,
et ideo superexcessus similium corrumpit proprium bonum. Et propter
hoc efficitur fastidiosum et contristans, inquantum contrariatur bono
proprio hominis.
|
|