|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod admiratio non sit causa
delectationis. Admirari enim est ignorantis naturae, ut Damascenus
dicit. Sed ignorantia non est delectabilis, sed magis scientia.
Ergo admiratio non est causa delectationis.
2. Praeterea, admiratio est principium sapientiae, quasi via ad
inquirendum veritatem, ut dicitur in principio Metaphys. Sed
delectabilius est contemplari iam cognita, quam inquirere ignota, ut
philosophus dicit in X Ethic., cum hoc habeat difficultatem et
impedimentum, illud autem non habeat; delectatio autem causatur ex
operatione non impedita, ut dicitur in VII Ethic. Ergo admiratio
non est causa delectationis, sed magis delectationem impedit.
3. Praeterea, unusquisque in consuetis delectatur, unde operationes
habituum per consuetudinem acquisitorum, sunt delectabiles. Sed
consueta non sunt admirabilia, ut dicit Augustinus, super Ioan.
Ergo admiratio contrariatur causae delectationis.
Sed contra est quod philosophus dicit, in I Rhetoric., quod
admiratio est delectationis causa.
Respondeo dicendum quod adipisci desiderata est delectabile, ut supra
dictum est. Et ideo quanto alicuius rei amatae magis crescit
desiderium, tanto magis per adeptionem crescit delectatio. Et etiam
in ipso augmento desiderii fit augmentum delectationis, secundum quod
fit etiam spes rei amatae; sicut supra dictum est quod ipsum desiderium
ex spe est delectabile. Est autem admiratio desiderium quoddam
sciendi, quod in homine contingit ex hoc quod videt effectum et ignorat
causam, vel ex hoc quod causa talis effectus excedit cognitionem aut
facultatem ipsius. Et ideo admiratio est causa delectationis inquantum
habet adiunctam spem consequendi cognitionem eius quod scire desiderat.
Et propter hoc omnia mirabilia sunt delectabilia, sicut quae sunt
rara, et omnes repraesentationes rerum, etiam quae in se non sunt
delectabiles; gaudet enim anima in collatione unius ad alterum, quia
conferre unum alteri est proprius et connaturalis actus rationis, ut
philosophus dicit in sua poetica. Et propter hoc etiam liberari a
magnis periculis magis est delectabile, quia est admirabile, ut
dicitur in I Rhetoric.
Ad primum ergo dicendum quod admiratio non est delectabilis inquantum
habet ignorantiam, sed inquantum habet desiderium addiscendi causam;
et inquantum admirans aliquid novum addiscit, scilicet talem esse quem
non aestimabat.
Ad secundum dicendum quod delectatio duo habet, scilicet quietem in
bono, et huiusmodi quietis perceptionem. Quantum igitur ad primum,
cum sit perfectius contemplari veritatem cognitam quam inquirere
ignotam, contemplationes rerum scitarum, per se loquendo, sunt magis
delectabiles quam inquisitiones rerum ignotarum. Tamen per accidens,
quantum ad secundum, contingit quod inquisitiones sunt quandoque
delectabiliores, secundum quod ex maiori desiderio procedunt,
desiderium autem maius excitatur ex perceptione ignorantiae. Unde
maxime homo delectatur in his quae de novo invenit aut addiscit.
Ad tertium dicendum quod ea quae sunt consueta, sunt delectabilia ad
operandum, inquantum sunt quasi connaturalia. Sed tamen ea quae sunt
rara, possunt esse delectabilia, vel ratione cognitionis, quia
desideratur eorum scientia, inquantum sunt mira; vel ratione
operationis, quia ex desiderio magis inclinatur mens ad hoc quod
intense in novitate operetur, ut dicitur in X Ethic.; perfectior
enim operatio causat perfectiorem delectationem.
|
|