|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod dilatatio non sit
effectus delectationis. Dilatatio enim videtur ad amorem magis
pertinere, secundum quod dicit apostolus, II ad Cor. VI, cor
nostrum dilatatum est. Unde et de praecepto caritatis in Psalmo
CXVIII, dicitur, latum mandatum tuum nimis. Sed delectatio est
alia passio ab amore. Ergo dilatatio non est effectus delectationis.
2. Praeterea, ex hoc quod aliquid dilatatur, efficitur capacius ad
recipiendum. Sed receptio pertinet ad desiderium, quod est rei nondum
habitae. Ergo dilatatio magis videtur pertinere ad desiderium quam ad
delectationem.
3. Praeterea, constrictio dilatationi opponitur. Sed constrictio
videtur ad delectationem pertinere, nam illud constringimus quod
firmiter volumus retinere; et talis est affectio appetitus circa rem
delectantem. Ergo dilatatio ad delectationem non pertinet.
Sed contra est quod, ad expressionem gaudii, dicitur Isaiae LX,
videbis, et affluens, et mirabitur et dilatabitur cor tuum. Ipsa
etiam delectatio ex dilatatione nomen accepit ut laetitia nominetur
sicut supra dictum est.
Respondeo dicendum quod latitudo est quaedam dimensio magnitudinis
corporalis, unde in affectionibus animae non nisi secundum metaphoram
dicitur. Dilatatio autem dicitur quasi motus ad latitudinem. Et
competit delectationi secundum duo quae ad delectationem requiruntur.
Quorum unum est ex parte apprehensivae virtutis, quae apprehendit
coniunctionem alicuius boni convenientis. Ex hac autem apprehensione
apprehendit se homo perfectionem quandam adeptum, quae est spiritualis
magnitudo, et secundum hoc, animus hominis dicitur per delectationem
magnificari, seu dilatari. Aliud autem est ex parte appetitivae
virtutis, quae assentit rei delectabili, et in ea quiescit,
quodammodo se praebens ei ad eam interius capiendam. Et sic dilatatur
affectus hominis per delectationem, quasi se tradens ad continendum
interius rem delectantem.
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet in his quae dicuntur
metaphorice, idem diversis attribui secundum diversas similitudines.
Et secundum hoc, dilatatio pertinet ad amorem ratione cuiusdam
extensionis, inquantum affectus amantis ad alios extenditur, ut curet
non solum quae sua sunt, sed quae aliorum. Ad delectationem vero
pertinet dilatatio, inquantum aliquid in seipso ampliatur, ut quasi
capacius reddatur.
Ad secundum dicendum quod desiderium habet quidem aliquam ampliationem
ex imaginatione rei desideratae, sed multo magis ex praesentia rei iam
delectantis. Quia magis praebet se animus rei iam delectanti, quam
rei non habitae desideratae, cum delectatio sit finis desiderii.
Ad tertium dicendum quod ille qui delectatur, constringit quidem rem
delectantem, dum ei fortiter inhaeret, sed cor suum ampliat, ut
perfecte delectabili fruatur.
|
|