|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod delectatio non causet
desiderium sui ipsius. Omnis enim motus cessat, cum pervenerit ad
quietem. Sed delectatio est quasi quaedam quies motus desiderii, ut
supra dictum est. Cessat ergo motus desiderii, cum ad delectationem
pervenerit. Non ergo delectatio causat desiderium.
2. Praeterea, oppositum non est causa sui oppositi. Sed delectatio
quodammodo desiderio opponitur, ex parte obiecti, nam desiderium est
boni non habiti, delectatio vero boni iam habiti. Ergo delectatio non
causat desiderium sui ipsius.
3. Praeterea, fastidium desiderio repugnat. Sed delectatio
plerumque causat fastidium. Non ergo facit sui desiderium.
Sed contra est quod dominus dicit, Ioan. IV, qui biberit ex hac
aqua, sitiet iterum, per aquam autem significatur, secundum
Augustinum, delectatio corporalis.
Respondeo dicendum quod delectatio dupliciter potest considerari, uno
modo, secundum quod est in actu; alio modo, secundum quod est in
memoria. Item sitis, vel desiderium, potest dupliciter accipi, uno
modo, proprie, secundum quod importat appetitum rei non habitae; alio
modo, communiter, secundum quod importat exclusionem fastidii.
Secundum quidem igitur quod est in actu, delectatio non causat sitim
vel desiderium sui ipsius, per se loquendo, sed solum per accidens,
si tamen sitis vel desiderium dicatur rei non habitae appetitus, nam
delectatio est affectio appetitus circa rem praesentem. Sed contingit
rem praesentem non perfecte haberi. Et hoc potest esse vel ex parte
rei habitae, vel ex parte habentis. Ex parte quidem rei habitae, eo
quod res habita non est tota simul, unde successive recipitur, et dum
aliquis delectatur in eo quod habet, desiderat potiri eo quod restat;
sicut qui audit primam partem versus, et in hoc delectatur, desiderat
alteram partem versus audire, ut Augustinus dicit, IV Confess.
Et hoc modo omnes fere delectationes corporales faciunt sui ipsarum
sitim, quousque consummentur, eo quod tales delectationes consequuntur
aliquem motum, sicut patet in delectationibus ciborum. Ex parte autem
ipsius habentis, sicut cum aliquis aliquam rem in se perfectam
existentem, non statim perfecte habet, sed paulatim acquirit. Sicut
in mundo isto, percipientes aliquid imperfecte de divina cognitione,
delectamur; et ipsa delectatio excitat sitim vel desiderium perfectae
cognitionis; secundum quod potest intelligi quod habetur Eccli.
XXIV, qui bibunt me, adhuc sitient. Si vero per sitim vel
desiderium intelligatur sola intensio affectus tollens fastidium, sic
delectationes spirituales maxime faciunt sitim vel desiderium sui
ipsarum. Delectationes enim corporales, quia augmentatae, vel etiam
continuatae, faciunt superexcrescentiam naturalis habitudinis,
efficiuntur fastidiosae; ut patet in delectatione ciborum. Et propter
hoc, quando aliquis iam pervenit ad perfectum in delectationibus
corporalibus, fastidit eas, et quandoque appetit aliquas alias. Sed
delectationes spirituales non superexcrescunt naturalem habitudinem,
sed perficiunt naturam. Unde cum pervenitur ad consummationem in
ipsis, tunc sunt magis delectabiles, nisi forte per accidens,
inquantum operationi contemplativae adiunguntur aliquae operationes
virtutum corporalium, quae per assiduitatem operandi lassantur. Et
per hunc etiam modum potest intelligi quod dicitur Eccli. XXIV qui
bibit me, adhuc sitiet. Quia etiam de Angelis, qui perfecte Deum
cognoscunt, et delectantur in ipso, dicitur I Petri I, quod
desiderant in eum conspicere. Si vero consideretur delectatio prout
est in memoria et non in actu, sic per se nata est causare sui ipsius
sitim et desiderium, quando scilicet homo redit ad illam dispositionem
in qua erat sibi delectabile quod praeteriit. Si vero immutatus sit ab
illa dispositione, memoria delectationis non causat in eo
delectationem, sed fastidium, sicut pleno existenti memoria cibi.
Ad primum ergo dicendum quod, quando delectatio est perfecta, tunc
habet omnimodam quietem, et cessat motus desiderii tendentis in non
habitum. Sed quando imperfecte habetur, tunc non omnino cessat motus
desiderii tendentis in non habitum.
Ad secundum dicendum quod id quod imperfecte habetur, secundum quid
habetur, et secundum quid non habetur. Et ideo simul de eo potest
esse et desiderium et delectatio.
Ad tertium dicendum quod delectationes alio modo causant fastidium, et
alio modo desiderium, ut dictum est.
|
|