|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod delectatio non impediat
usum rationis. Quies enim maxime confert ad debitum rationis usum,
unde dicitur in VII Physic., quod in sedendo et quiescendo fit
anima sciens et prudens; et Sap. VIII, intrans in domum meam,
conquiescam cum illa, scilicet sapientia. Sed delectatio est quaedam
quies. Ergo non impedit, sed magis iuvat rationis usum.
2. Praeterea, ea quae non sunt in eodem, etiam si sint contraria,
non se impediunt. Sed delectatio est in parte appetitiva, usus autem
rationis in parte apprehensiva. Ergo delectatio non impedit rationis
usum.
3. Praeterea, quod impeditur ab alio, videtur quodammodo
transmutari ab ipso. Sed usus apprehensivae virtutis magis movet
delectationem quam a delectatione moveatur, est enim causa
delectationis. Ergo delectatio non impedit usum rationis.
Sed contra est quod philosophus dicit, in VI Ethic., quod
delectatio corrumpit existimationem prudentiae.
Respondeo dicendum quod, sicut dicitur in X Ethic., delectationes
propriae adaugent operationes, extraneae vero impediunt. Est ergo
quaedam delectatio quae habetur de ipso actu rationis, sicut cum
aliquis delectatur in contemplando vel ratiocinando. Et talis
delectatio non impedit usum rationis, sed ipsum adiuvat, quia illud
attentius operamur in quo delectamur; attentio autem adiuvat
operationem. Sed delectationes corporales impediunt usum rationis
triplici ratione. Primo quidem, ratione distractionis. Quia, sicut
iam dictum est, ad ea in quibus delectamur, multum attendimus, cum
autem attentio fortiter inhaeserit alicui rei, debilitatur circa alias
res, vel totaliter ab eis revocatur. Et secundum hoc, si delectatio
corporalis fuerit magna, vel totaliter impediet usum rationis, ad se
intentionem animi attrahendo; vel multum impediet. Secundo, ratione
contrarietatis. Quaedam enim delectationes, maxime superexcedentes,
sunt contra ordinem rationis. Et per hunc modum philosophus dicit, in
VI Ethic., quod delectationes corporales corrumpunt existimationem
prudentiae, non autem existimationem speculativam, cui non
contrariantur, puta quod triangulus habet tres angulos aequales duobus
rectis. Secundum autem primum modum, utramque impedit. Tertio
modo, secundum quandam ligationem, inquantum scilicet ad delectationem
corporalem sequitur quaedam transmutatio corporalis, maior etiam quam
in aliis passionibus, quanto vehementius afficitur appetitus ad rem
praesentem quam ad rem absentem. Huiusmodi autem corporales
perturbationes impediunt usum rationis, sicut patet in vinolentis, qui
habent usum rationis ligatum vel impeditum.
Ad primum ergo dicendum quod delectatio corporalis habet quidem quietem
appetitus in delectabili, quae quies interdum contrariatur rationi;
sed ex parte corporis, semper habet transmutationem. Et quantum ad
utrumque, impedit rationis usum.
Ad secundum dicendum quod vis appetitiva et apprehensiva sunt quidem
diversae partes, sed unius animae. Et ideo cum intentio animae
vehementer applicatur ad actum unius, impeditur ab actu contrario
alterius.
Ad tertium dicendum quod usus rationis requirit debitum usum
imaginationis et aliarum virium sensitivarum, quae utuntur organo
corporali. Et ideo ex transmutatione corporali usus rationis
impeditur, impedito actu virtutis imaginativae et aliarum
sensitivarum.
|
|