|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod delectatio non perficiat
operationem. Omnis enim humana operatio ab usu rationis dependet.
Sed delectatio impedit usum rationis, ut dictum est. Ergo delectatio
non perficit, sed debilitat operationem humanam.
2. Praeterea, nihil est perfectivum sui ipsius, vel suae causae.
Sed delectatio est operatio, ut dicitur in VII et X Ethic.,
quod oportet ut intelligatur vel essentialiter, vel causaliter. Ergo
delectatio non perficit operationem.
3. Praeterea, si delectatio perficit operationem, aut perficit
ipsam sicut finis, aut sicut forma, aut sicut agens. Sed non sicut
finis, quia operationes non quaeruntur propter delectationem, sed
magis e converso, ut supra dictum est. Nec iterum per modum
efficientis, quia magis operatio est causa efficiens delectationis.
Nec iterum sicut forma, non enim perficit delectatio operationem ut
habitus quidam, secundum philosophum, in X Ethic. Delectatio ergo
non perficit operationem.
Sed contra est quod dicitur ibidem, quod delectatio operationem
perficit.
Respondeo dicendum quod delectatio dupliciter operationem perficit.
Uno modo, per modum finis, non quidem secundum quod finis dicitur id
propter quod aliquid est; sed secundum quod omne bonum completive
superveniens, potest dici finis. Et secundum hoc dicit philosophus,
in X Ethic., quod delectatio perficit operationem sicut quidam
superveniens finis, inquantum scilicet super hoc bonum quod est
operatio, supervenit aliud bonum quod est delectatio, quae importat
quietationem appetitus in bono praesupposito. Secundo modo, ex parte
causae agentis. Non quidem directe, quia philosophus dicit, in X
Ethic., quod perficit delectatio operationem, non sicut medicus
sanum, sed sicut sanitas. Indirecte autem, inquantum scilicet
agens, quia delectatur in sua actione, vehementius attendit ad ipsam,
et diligentius eam operatur. Et secundum hoc dicitur in X Ethic.,
quod delectationes adaugent proprias operationes, et impediunt
extraneas.
Ad primum ergo dicendum quod non omnis delectatio impedit actum
rationis, sed delectatio corporalis; quae non consequitur actum
rationis, sed actum concupiscibilis, qui per delectationem augetur.
Delectatio autem quae consequitur actum rationis, fortificat rationis
usum.
Ad secundum dicendum quod, sicut dicitur in II Physic., contingit
quod duo sibi invicem sunt causa, ita quod unum sit causa efficiens,
et aliud causa finalis alterius. Et per hunc modum, operatio causat
delectationem sicut causa efficiens; delectatio autem perficit
operationem per modum finis, ut dictum est.
Ad tertium patet responsio ex dictis.
|
|