|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod omnis delectatio sit
mala. Illud enim quod corrumpit prudentiam, et impedit rationis
usum, videtur esse secundum se malum, quia bonum hominis est secundum
rationem esse, ut Dionysius dicit, in IV cap. de Div. Nom.
Sed delectatio corrumpit prudentiam, et impedit rationis usum, et
tanto magis, quanto delectationes sunt maiores. Unde in
delectationibus venereis, quae sunt maximae, impossibile est aliquid
intelligere, ut dicitur in VII Ethic. Et Hieronymus etiam
dicit, super Matth., quod illo tempore quo coniugales actus
geruntur, praesentia sancti spiritus non dabitur, etiam si propheta
esse videatur qui officio generationis obsequitur. Ergo delectatio est
secundum se malum. Ergo omnis delectatio mala.
2. Praeterea, illud quod fugit virtuosus, et prosequitur deficiens
a virtute, videtur esse secundum se malum, et fugiendum, quia, ut
dicitur in X Ethic., virtuosus est quasi mensura et regula humanorum
actuum; et apostolus dicit, I ad Cor. II, spiritualis iudicat
omnia. Sed pueri et bestiae, in quibus non est virtus, prosequuntur
delectationes, fugit autem eas temperatus. Ergo delectationes
secundum se sunt malae, et fugiendae.
3. Praeterea, virtus et ars sunt circa difficile et bonum, ut
dicitur in II Ethic. Sed nulla ars ordinata est ad delectationem.
Ergo delectatio non est aliquid bonum.
Sed contra est quod in Psalmo XXXVI, dicitur, delectare in
domino. Cum igitur ad nihil mali auctoritas divina inducat, videtur
quod non omnis delectatio sit mala.
Respondeo dicendum quod, sicut dicitur in X Ethic., aliqui
posuerunt omnes delectationes esse malas. Cuius ratio videtur fuisse,
quia intentionem suam referebant ad solas delectationes sensibiles et
corporales, quae sunt magis manifestae, nam et in ceteris
intelligibilia a sensibilibus antiqui philosophi non distinguebant, nec
intellectum a sensu, ut dicitur in libro de anima. Delectationes
autem corporales ut dicitur in libro de anima. Delectationes autem
corporales arbitrabantur dicendum omnes esse malas, ut sic homines,
qui ad delectationes immoderatas sunt proni, a delectationibus se
retrahentes, ad medium virtutis perveniant. Sed haec existimatio non
fuit conveniens. Cum enim nullus possit vivere sine aliqua sensibili
et corporali delectatione, si illi qui docent omnes delectationes esse
malas, deprehendantur aliquas delectationes suscipere; magis homines
ad delectationes erunt proclives exemplo operum, verborum doctrina
praetermissa. In operationibus enim et passionibus humanis, in quibus
experientia plurimum valet, magis movent exempla quam verba. Dicendum
est ergo aliquas delectationes esse bonas, et aliquas esse malas. Est
enim delectatio quies appetitivae virtutis in aliquo bono amato, et
consequens aliquam operationem. Unde huius ratio duplex accipi
potest. Una quidem ex parte boni in quo aliquis quiescens delectatur.
Bonum enim et malum in moralibus dicitur secundum quod convenit rationi
vel discordat ab ea, ut supra dictum est, sicut in rebus naturalibus
aliquid dicitur naturale ex eo quod naturae convenit, innaturale vero
ex eo quod est a natura discordans. Sicut igitur in naturalibus est
quaedam quies naturalis, quae scilicet est in eo quod convenit
naturae, ut cum grave quiescit deorsum; et quaedam innaturalis, quae
est in eo quod repugnat naturae, sicut cum grave quiescit sursum, ita
et in moralibus est quaedam delectatio bona, secundum quod appetitus
superior aut inferior requiescit in eo quod convenit rationi; et
quaedam mala, ex eo quod quiescit in eo quod a ratione discordat, et a
lege Dei. Alia ratio accipi potest ex parte operationum, quarum
quaedam sunt bonae, et quaedam malae. Operationibus autem magis sunt
affines delectationes, quae sunt eis coniunctae, quam
concupiscentiae, quae tempore eas praecedunt. Unde, cum
concupiscentiae bonarum operationum sint bonae, malarum vero malae;
multo magis delectationes bonarum operationum sunt bonae, malarum vero
malae.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, delectationes
quae sunt de actu rationis, non impediunt rationem, neque corrumpunt
prudentiam; sed delectationes extraneae, cuiusmodi sunt delectationes
corporales. Quae quidem rationis usum impediunt, sicut supra dictum
est, et per contrarietatem appetitus, qui quiescit in eo quod repugnat
rationi, et ex hoc habet delectatio quod sit moraliter mala, vel
secundum quandam ligationem rationis, sicut in concubitu coniugali
delectatio, quamvis sit in eo quod convenit rationi, tamen impedit
rationis usum, propter corporalem transmutationem adiunctam. Sed ex
hoc non consequitur malitiam moralem, sicut nec somnus quo ligatur usus
rationis, moraliter est malus, si sit secundum rationem receptus, nam
et ipsa ratio hoc habet, ut quandoque rationis usus intercipiatur.
Dicimus tamen quod huiusmodi ligamentum rationis ex delectatione in
actu coniugali, etsi non habeat malitiam moralem, quia non est
peccatum mortale nec veniale; provenit tamen ex quadam morali malitia,
scilicet ex peccato primi parentis, nam hoc in statu innocentiae non
erat, ut patet ex his quae in primo dicta sunt.
Ad secundum dicendum quod temperatus non fugit omnes delectationes,
sed immoderatas, et rationi non convenientes. Quod autem pueri et
bestiae delectationes prosequantur, non ostendit eas universaliter esse
malas, quia in eis est naturalis appetitus a Deo, qui movetur in id
quod est eis conveniens.
Ad tertium dicendum quod non omnis boni est ars, sed exteriorum
factibilium, ut infra dicetur. Circa operationes autem et passiones
quae sunt in nobis, magis est prudentia et virtus quam ars. Et tamen
aliqua ars est factiva delectationis; scilicet pulmentaria et
pigmentaria, ut dicitur in VII Ethic.
|
|