|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod omnis delectatio sit
bona. Sicut enim in primo dictum est, bonum in tria dividitur,
scilicet honestum, utile et delectabile. Sed honestum omne est
bonum; et similiter omne utile. Ergo et omnis delectatio est bona.
2. Praeterea, illud est per se bonum, quod non quaeritur propter
aliud, ut dicitur in I Ethic. Sed delectatio non quaeritur propter
aliud, ridiculum enim videtur ab aliquo quaerere quare vult delectari.
Ergo delectatio est per se bonum. Sed quod per se praedicatur de
aliquo, universaliter praedicatur de eo. Ergo omnis delectatio est
bona.
3. Praeterea, id quod ab omnibus desideratur, videtur esse per se
bonum, nam bonum est quod omnia appetunt, ut dicitur in I Ethic.
Sed omnes appetunt aliquam delectationem, etiam pueri et bestiae.
Ergo delectatio est secundum se bonum. Omnis ergo delectatio est
bona.
Sed contra est quod dicitur Prov. II, qui laetantur cum
malefecerint, et exultant in rebus pessimis.
Respondeo dicendum quod, sicut aliqui Stoicorum posuerunt omnes
delectationes esse malas, ita Epicurei posuerunt delectationem
secundum se esse bonum, et per consequens delectationes omnes esse
bonas. Qui ex hoc decepti esse videntur, quod non distinguebant inter
id quod est bonum simpliciter, et id quod est bonum quoad hunc.
Simpliciter quidem bonum est quod secundum se bonum est. Contingit
autem quod non est secundum se bonum, esse huic bonum, dupliciter.
Uno modo, quia est ei conveniens secundum dispositionem in qua nunc
est, quae tamen non est naturalis, sicut leproso bonum est quandoque
comedere aliqua venenosa, quae non sunt simpliciter convenientia
complexioni humanae. Alio modo, quia id quod non est conveniens,
aestimatur ut conveniens. Et quia delectatio est quies appetitus in
bono, si sit bonum simpliciter illud in quo quiescit appetitus, erit
simpliciter delectatio, et simpliciter bona. Si autem non sit bonum
simpliciter, sed quoad hunc, tunc nec delectatio est simpliciter, sed
huic, nec simpliciter est bona, sed bona secundum quid, vel apparens
bona.
Ad primum ergo dicendum quod honestum et utile dicuntur secundum
rationem, et ideo nihil est honestum vel utile, quod non sit bonum.
Delectabile autem dicitur secundum appetitum, qui quandoque in illud
tendit quod non est conveniens rationi. Et ideo non omne delectabile
est bonum bonitate morali, quae attenditur secundum rationem.
Ad secundum dicendum quod ideo delectatio non quaeritur propter aliud,
quia et quies in fine. Finem autem contingit esse bonum et malum
quamvis nunquam sit finis nisi secundum quod est bonum quoad hunc. Ita
etiam est de delectatione.
Ad tertium dicendum quod hoc modo omnia appetunt delectationem, sicut
et bonum, cum delectatio sit quies appetitus in bono. Sed sicut
contingit non omne bonum quod appetitur, esse per se et vere bonum;
ita non omnis delectatio est per se et vere bona.
|
|