|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod nulla delectatio sit
optimum. Nulla enim generatio est optimum, nam generatio non potest
esse ultimus finis. Sed delectatio consequitur generationem, nam ex
eo quod aliquid constituitur in suam naturam, delectatur, ut supra
dictum est. Ergo nulla delectatio potest esse optimum.
2. Praeterea, illud quod est optimum, nullo addito potest fieri
melius. Sed delectatio aliquo addito fit melior, est enim melior
delectatio cum virtute quam sine virtute. Ergo delectatio non est
optimum.
3. Praeterea, id quod est optimum, est universaliter bonum, sicut
per se bonum existens, nam quod est per se, est prius et potius eo
quod est per accidens. Sed delectatio non est universaliter bonum, ut
dictum est. Ergo delectatio non est optimum.
Sed contra beatitudo est optimum, cum sit finis humanae vitae. Sed
beatitudo non est sine delectatione, dicitur enim in Psalmo XV,
adimplebis me laetitia cum vultu tuo; delectationes in dextera tua
usque in finem.
Respondeo dicendum quod Plato non posuit omnes delectationes esse
malas, sicut Stoici; neque omnes esse bonas, sicut Epicurei; sed
quasdam esse bonas, et quasdam esse malas; ita tamen quod nulla sit
summum bonum, vel optimum. Sed quantum ex eius rationibus datur
intelligi, in duobus deficit. In uno quidem quia, cum videret
delectationes sensibiles et corporales in quodam motu et generatione
consistere, sicut patet in repletione ciborum et huiusmodi; aestimavit
omnes delectationes consequi generationem et motum. Unde, cum
generatio et motus sint actus imperfecti, sequeretur quod delectatio
non haberet rationem ultimae perfectionis. Sed hoc manifeste apparet
falsum in delectationibus intellectualibus. Aliquis enim non solum
delectatur in generatione scientiae, puta cum addiscit aut miratur,
sicut supra dictum est; sed etiam in contemplando secundum scientiam
iam acquisitam. Alio vero modo, quia dicebat optimum illud quod est
simpliciter summum bonum, quod scilicet est ipsum bonum quasi
abstractum et non participatum, sicut ipse Deus est summum bonum.
Nos autem loquimur de optimo in rebus humanis. Optimum autem in
unaquaque re est ultimus finis. Finis autem, ut supra dictum est,
dupliciter dicitur, scilicet ipsa res, et usus rei; sicut finis avari
est vel pecunia, vel possessio pecuniae. Et secundum hoc, ultimus
finis hominis dici potest vel ipse Deus, qui est summum bonum
simpliciter; vel fruitio ipsius, quae importat delectationem quandam
in ultimo fine. Et per hunc modum aliqua delectatio hominis potest
dici optimum inter bona humana.
Ad primum ergo dicendum quod non omnis delectatio consequitur
generationem; sed aliquae delectationes consequuntur operationes
perfectas, ut dictum est. Et ideo nihil prohibet aliquam
delectationem esse optimum, etsi non omnis sit talis.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de optimo simpliciter,
per cuius participationem omnia sunt bona, unde ex nullius additione
fit melius. Sed in aliis bonis universaliter verum est quod quodlibet
bonum ex additione alterius fit melius. Quamvis posset dici quod
delectatio non est aliquid extraneum ab operatione virtutis, sed
concomitans ipsam, ut in I Ethic. dicitur.
Ad tertium dicendum quod delectatio non habet quod sit optimum ex hoc
quod est delectatio, sed ex hoc quod est perfecta quies in optimo.
Unde non oportet quod omnis delectatio sit optima, aut etiam bona.
Sicut aliqua scientia est optima, non tamen omnis.
|
|