|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod dolor non sit passio
animae. Nulla enim passio animae est in corpore. Sed dolor potest
esse in corpore, dicit enim Augustinus, in libro de vera Relig.,
quod dolor qui dicitur corporis, est corruptio repentina salutis eius
rei, quam, male utendo, anima corruptioni obnoxiavit. Ergo dolor
non est passio animae.
2. Praeterea, omnis passio animae pertinet ad vim appetitivam. Sed
dolor non pertinet ad vim appetitivam, sed magis ad apprehensivam,
dicit enim Augustinus, in libro de natura boni, quod dolorem in
corpore facit sensus resistens corpori potentiori. Ergo dolor non est
passio animae.
3. Praeterea, omnis passio animae pertinet ad appetitum animalem.
Sed dolor non pertinet ad appetitum animalem, sed magis ad appetitum
naturalem, dicit enim Augustinus, VIII super Gen. ad Litt.,
nisi aliquod bonum remansisset in natura, nullius boni amissi esset
dolor in poena. Ergo dolor non est passio animae.
Sed contra est quod Augustinus, XIV de Civ. Dei, ponit dolorem
inter passiones animae, inducens illud Virgilii, hinc metuunt,
cupiunt, gaudentque dolentque.
Respondeo dicendum quod, sicut ad delectationem duo requiruntur,
scilicet coniunctio boni, et perceptio huiusmodi coniunctionis; ita
etiam ad dolorem duo requiruntur, scilicet coniunctio alicuius mali
(quod ea ratione est malum, quia privat aliquod bonum); et perceptio
huiusmodi coniunctionis. Quidquid autem coniungitur, si non habeat,
respectu eius cui coniungitur, rationem boni vel mali, non potest
causare delectationem vel dolorem. Ex quo patet quod aliquid sub
ratione boni vel mali, est obiectum delectationis et doloris. Bonum
autem et malum, inquantum huiusmodi, sunt obiecta appetitus. Unde
patet quod delectatio et dolor ad appetitum pertinent. Omnis autem
motus appetitivus, seu inclinatio consequens apprehensionem, pertinet
ad appetitum intellectivum vel sensitivum, nam inclinatio appetitus
naturalis non consequitur apprehensionem ipsius appetentis, sed
alterius, ut in primo dictum est. Cum igitur delectatio et dolor
praesupponant in eodem subiecto sensum vel apprehensionem aliquam,
manifestum est quod dolor, sicut et delectatio, est in appetitu
intellectivo vel sensitivo. Omnis autem motus appetitus sensitivi
dicitur passio, ut supra dictum est. Et praecipue illi qui in
defectum sonant. Unde dolor, secundum quod est in appetitu
sensitivo, propriissime dicitur passio animae, sicut molestiae
corporales proprie passiones corporis dicuntur. Unde et Augustinus,
XIV de Civ. Dei, dolorem specialiter aegritudinem nominat.
Ad primum ergo dicendum quod dolor dicitur esse corporis, quia causa
doloris est in corpore, puta cum patimur aliquod nocivum corpori. Sed
motus doloris semper est in anima, nam corpus non potest dolere nisi
dolente anima, ut Augustinus dicit.
Ad secundum dicendum quod dolor dicitur esse sensus, non quia sit
actus sensitivae virtutis, sed quia requiritur ad dolorem corporalem,
sicut ad delectationem.
Ad tertium dicendum quod dolor de amissione boni demonstrat bonitatem
naturae, non quia dolor sit actus naturalis appetitus, sed quia natura
aliquid appetit ut bonum, quod cum removeri sentitur, sequitur doloris
passio in appetitu sensitivo.
|
|