|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod tristitia non sit
dolor. Dicit enim Augustinus, XIV de Civ. Dei, quod dolor in
corporibus dicitur. Tristitia autem dicitur magis in anima. Ergo
tristitia non est dolor.
2. Praeterea, dolor non est nisi de praesenti malo. Sed tristitia
potest esse de praeterito et de futuro, sicut poenitentia est tristitia
de praeterito, et anxietas de futuro. Ergo tristitia omnino a dolore
differt.
3. Praeterea, dolor non videtur consequi nisi sensum tactus. Sed
tristitia potest consequi ex omnibus sensibus. Ergo tristitia non est
dolor, sed se habet in pluribus.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Rom. IX, tristitia est
mihi magna, et continuus dolor cordi meo, pro eodem utens tristitia et
dolore.
Respondeo dicendum quod delectatio et dolor ex duplici apprehensione
causari possunt, scilicet ex apprehensione exterioris sensus, et ex
apprehensione interiori sive intellectus sive imaginationis. Interior
autem apprehensio ad plura se extendit quam exterior, eo quod
quaecumque cadunt sub exteriori apprehensione, cadunt sub interiori,
sed non e converso. Sola igitur illa delectatio quae ex interiori
apprehensione causatur, gaudium nominatur, ut supra dictum est. Et
similiter ille solus dolor qui ex apprehensione interiori causatur,
nominatur tristitia. Et sicut illa delectatio quae ex exteriori
apprehensione causatur, delectatio quidem nominatur, non autem
gaudium; ita ille dolor qui ex exteriori apprehensione causatur,
nominatur quidem dolor, non autem tristitia. Sic igitur tristitia est
quaedam species doloris, sicut gaudium delectationis.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur ibi quantum ad usum
vocabuli, quia dolor magis usitatur in corporalibus doloribus, qui
sunt magis noti, quam in doloribus spiritualibus.
Ad secundum dicendum quod sensus exterior non percipit nisi praesens,
vis autem cognitiva interior potest percipere praesens, praeteritum et
futurum. Et ideo tristitia potest esse de praesenti, praeterito et
futuro, dolor autem corporalis, qui sequitur apprehensionem sensus
exterioris, non potest esse nisi de praesenti.
Ad tertium dicendum quod sensibilia tactus sunt dolorosa, non solum
inquantum sunt improportionata virtuti apprehensivae, sed etiam
inquantum contrariantur naturae. Aliorum vero sensuum sensibilia
possunt quidem esse improportionata virtuti apprehensivae, non tamen
contrariantur naturae, nisi in ordine ad sensibilia tactus. Unde
solus homo, qui est animal perfectum in cognitione, delectatur in
sensibilibus aliorum sensuum secundum se ipsa, alia vero animalia non
delectantur in eis nisi secundum quod referuntur ad sensibilia tactus,
ut dicitur in III Ethic. Et ideo de sensibilibus aliorum sensuum
non dicitur esse dolor, secundum quod contrariatur delectationi
naturali, sed magis tristitia, quae contrariatur gaudio animali. Sic
igitur si dolor accipiatur pro corporali dolore, quod usitatius est,
dolor ex opposito dividitur contra tristitiam, secundum distinctionem
apprehensionis interioris et exterioris; licet, quantum ad obiecta,
delectatio ad plura se extendat quam dolor corporalis. Si vero dolor
accipiatur communiter, sic dolor est genus tristitiae, ut dictum est.
|
|