|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod dolor delectationi non
contrarietur. Unum enim contrariorum non est causa alterius. Sed
tristitia potest esse causa delectationis, dicitur enim Matth. V,
beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Ergo non sunt
contraria.
2. Praeterea, unum contrariorum non denominat aliud. Sed in
quibusdam ipse dolor vel tristitia est delectabilis, sicut Augustinus
dicit, in III Confess., quod dolor in spectaculis delectat. Et
IV Confess., dicit quod fletus amara res est, et tamen quandoque
delectat. Ergo dolor non contrariatur delectationi.
3. Praeterea, unum contrariorum non est materia alterius, quia
contraria simul esse non possunt. Sed dolor potest esse materia
delectationis, dicit enim Augustinus, in libro de poenitentia,
semper poenitens doleat, et de dolore gaudeat. Et philosophus dicit,
in IX Ethic., quod e converso malus dolet de eo quod delectatus
est. Ergo delectatio et dolor non sunt contraria.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XIV de Civ. Dei, quod
laetitia est voluntas in eorum consensione quae volumus, tristitia
autem est voluntas in dissensione ab his quae nolumus. Sed consentire
et dissentire sunt contraria. Ergo laetitia et tristitia sunt
contraria.
Respondeo dicendum quod, sicut philosophus dicit X Metaphys.,
contrarietas est differentia secundum formam. Forma autem, seu
species, passionis et motus sumitur ex obiecto vel termino. Unde,
cum obiecta delectationis et tristitiae, seu doloris, sint contraria,
scilicet bonum praesens et malum praesens, sequitur quod dolor et
delectatio sint contraria.
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet unum contrariorum esse
causam alterius per accidens. Sic autem tristitia potest esse causa
delectationis. Uno quidem modo, inquantum tristitia de absentia
alicuius rei, vel de praesentia contrarii, vehementius quaerit id in
quo delectetur, sicut sitiens vehementius quaerit delectationem potus,
ut remedium contra tristitiam quam patitur. Alio modo, inquantum ex
magno desiderio delectationis alicuius, non recusat aliquis tristitias
perferre, ut ad illam delectationem perveniat. Et utroque modo luctus
praesens ad consolationem futurae vitae perducit. Quia ex hoc ipso
quod homo luget pro peccatis, vel pro dilatione gloriae, meretur
consolationem aeternam. Similiter etiam meretur eam aliquis ex hoc
quod, ad ipsam consequendam, non refugit labores et angustias propter
ipsam sustinere.
Ad secundum dicendum quod dolor ipse potest esse delectabilis per
accidens, inquantum scilicet habet adiunctam admirationem, ut in
spectaculis; vel inquantum facit recordationem rei amatae, et facit
percipere amorem eius, de cuius absentia doletur. Unde, cum amor sit
delectabilis, et dolor et omnia quae ex amore consequuntur, inquantum
in eis sentitur amor, sunt delectabilia. Et propter hoc etiam dolores
in spectaculis possunt esse delectabiles, inquantum in eis sentitur
aliquis amor conceptus ad illos qui in spectaculis commemorantur.
Ad tertium dicendum quod voluntas et ratio supra suos actus
reflectuntur, inquantum ipsi actus voluntatis et rationis accipiuntur
sub ratione boni vel mali. Et hoc modo tristitia potest esse materia
delectationis, vel e converso, non per se, sed per accidens,
inquantum scilicet utrumque accipitur in ratione boni vel mali.
|
|