|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod omnis tristitia omni
delectationi contrarietur. Sicut enim albedo et nigredo sunt
contrariae species coloris, ita delectatio et tristitia sunt contrariae
species animae passionum. Sed albedo et nigredo universaliter sibi
opponuntur. Ergo etiam delectatio et tristitia.
2. Praeterea, medicinae per contraria fiunt. Sed quaelibet
delectatio est medicina contra quamlibet tristitiam, ut patet per
philosophum, in VII Ethic. Ergo quaelibet delectatio cuilibet
tristitiae contrariatur.
3. Praeterea, contraria sunt quae se invicem impediunt. Sed
quaelibet tristitia impedit quamlibet delectationem, ut patet per illud
quod dicitur X Ethic. Ergo quaelibet tristitia cuilibet delectationi
contrariatur.
Sed contra, contrariorum non est eadem causa. Sed ab eodem habitu
procedit quod aliquis gaudeat de uno, et tristetur de opposito, ex
caritate enim contingit gaudere cum gaudentibus, et flere cum
flentibus, ut dicitur Rom. XII. Ergo non omnis tristitia omni
delectationi contrariatur.
Respondeo dicendum quod, sicut dicitur in X Metaphys.,
contrarietas est differentia secundum formam. Forma autem est et
generalis, et specialis. Unde contingit esse aliqua contraria
secundum formam generis, sicut virtus et vitium; et secundum formam
speciei, sicut iustitia et iniustitia. Est autem considerandum quod
quaedam specificantur secundum formas absolutas, sicut substantiae et
qualitates, quaedam vero specificantur per comparationem ad aliquid
extra, sicut passiones et motus recipiunt speciem ex terminis sive ex
obiectis. In his ergo quorum species considerantur secundum formas
absolutas, contingit quidem species quae continentur sub contrariis
generibus, non esse contrarias secundum rationem speciei, non tamen
contingit quod habeant aliquam affinitatem vel convenientiam ad
invicem. Intemperantia enim et iustitia, quae sunt in contrariis
generibus, virtute scilicet et vitio, non contrariantur ad invicem
secundum rationem propriae speciei, nec tamen habent aliquam
affinitatem vel convenientiam ad invicem. Sed in illis quorum species
sumuntur secundum habitudinem ad aliquid extrinsecum, contingit quod
species contrariorum generum non solum non sunt contrariae ad invicem,
sed etiam habent quandam convenientiam et affinitatem ad invicem, eo
quod eodem modo se habere ad contraria, contrarietatem inducit, sicut
accedere ad album et accedere ad nigrum habent rationem contrarietatis;
sed contrario modo se habere ad contraria, habet rationem
similitudinis, sicut recedere ab albo et accedere ad nigrum. Et hoc
maxime apparet in contradictione, quae est principium oppositionis,
nam in affirmatione et negatione eiusdem consistit oppositio, sicut
album et non album; in affirmatione autem unius oppositorum et
negatione alterius, attenditur convenientia et similitudo, ut si dicam
nigrum et non album. Tristitia autem et delectatio, cum sint
passiones, specificantur ex obiectis. Et quidem secundum genus suum,
contrarietatem habent, nam unum pertinet ad prosecutionem, aliud vero
ad fugam, quae se habent in appetitu sicut affirmatio et negatio in
ratione, ut dicitur in VI Ethic. Et ideo tristia et delectatio
quae sunt de eodem, habent oppositionem ad invicem secundum speciem.
Tristitia vero et delectatio de diversis, si quidem illa diversa non
sint opposita, sed disparata, non habent oppositionem ad invicem
secundum rationem speciei, sed sunt etiam disparatae, sicut tristari
de morte amici, et delectari in contemplatione. Si vero illa diversa
sint contraria, tunc delectatio et tristitia non solum non habent
contrarietatem secundum rationem speciei, sed etiam habent
convenientiam et affinitatem, sicut gaudere de bono, et tristari de
malo.
Ad primum ergo dicendum quod albedo et nigredo non habent speciem ex
habitudine ad aliquid exterius, sicut delectatio et tristitia. Unde
non est eadem ratio.
Ad secundum dicendum quod genus sumitur ex materia, ut patet in
VIII Metaphys. In accidentibus autem loco materiae est
subiectum. Dictum est autem quod delectatio et tristitia contrariantur
secundum genus. Et ideo in qualibet tristitia est contraria dispositio
subiecti dispositioni quae est in qualibet delectatione, nam in
qualibet delectatione appetitus se habet ut acceptans id quod habet; in
qualibet autem tristitia se habet ut fugiens. Et ideo ex parte
subiecti quaelibet delectatio est medicina contra quamlibet tristitiam,
et quaelibet tristitia est impeditiva cuiuslibet delectationis,
praecipue tamen quando delectatio tristitiae contrariatur etiam secundum
speciem.
Unde patet solutio ad tertium. Vel aliter dicendum quod, etsi non
omnis tristitia contrarietur omni delectationi secundum speciem, tamen
quantum ad effectum contrariantur, nam ex uno confortatur natura
animalis, ex alio vero quodammodo molestatur.
|
|