|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod delectationi
contemplationis sit aliqua tristitia contraria. Dicit enim apostolus,
II ad Cor. VII, quae secundum Deum est tristitia, poenitentiam
in salutem stabilem operatur. Sed respicere ad Deum pertinet ad
superiorem rationem, cuius est contemplationi vacare, secundum
Augustinum, in XII de Trin. Ergo delectationi contemplationis
opponitur tristitia.
2. Praeterea, contrariorum contrarii sunt effectus. Si ergo unum
contrariorum contemplatum est causa delectationis, aliud erit causa
tristitiae. Et sic delectationi contemplationis erit tristitia
contraria.
3. Praeterea, sicut obiectum delectationis est bonum, ita obiectum
tristitiae est malum. Sed contemplatio potest habere mali rationem,
dicit enim philosophus, in XII Metaphys., quod quaedam
inconveniens est meditari. Ergo contemplationis delectationi potest
esse contraria tristitia.
4. Praeterea, operatio quaelibet, secundum quod non est impedita,
est causa delectationis, ut dicitur in VII et X Ethic. Sed
operatio contemplationis potest multipliciter impediri, vel ut
totaliter non sit, vel ut cum difficultate sit. Ergo in
contemplatione potest esse tristitia delectationi contraria.
5. Praeterea, carnis afflictio est causa tristitiae. Sed sicut
dicitur Eccle. ult., frequens meditatio carnis est afflictio. Ergo
contemplatio habet tristitiam delectationi contrariam.
Sed contra est quod dicitur Sap. VIII, non habet amaritudinem
conversatio illius scilicet sapientiae, nec taedium convictus eius;
sed laetitiam et gaudium. Conversatio autem et convictus sapientiae
est per contemplationem. Ergo nulla tristitia est quae sit contraria
delectationi contemplationis.
Respondeo dicendum quod delectatio contemplationis potest intelligi
dupliciter. Uno modo, ita quod contemplatio sit delectationis causa,
et non obiectum. Et tunc delectatio non est de ipsa contemplatione,
sed de re contemplata. Contingit autem contemplari aliquid nocivum et
contristans, sicut et aliquid conveniens et delectans. Unde si sic
delectatio contemplationis accipiatur, nihil prohibet delectationi
contemplationis esse tristitiam contrariam. Alio modo potest dici
delectatio contemplationis, quia contemplatio est eius obiectum et
causa, puta cum aliquis delectatur de hoc ipso quod contemplatur. Et
sic, ut dicit Gregorius Nyssenus, ei delectationi quae est secundum
contemplationem, non opponitur aliqua tristitia. Et hoc idem
philosophus dicit, in I Topic. et in X Ethic. Sed hoc est
intelligendum, per se loquendo. Cuius ratio est, quia tristitia per
se contrariatur delectationi quae est de contrario obiecto, sicut
delectationi quae est de calore, contrariatur tristitia quae est de
frigore. Obiecto autem contemplationis nihil est contrarium,
contrariorum enim rationes, secundum quod sunt apprehensae, non sunt
contrariae, sed unum contrarium est ratio cognoscendi aliud. Unde
delectationi quae est in contemplando, non potest, per se loquendo,
esse aliqua tristitia contraria. Sed nec etiam habet tristitiam
annexam, sicut corporales delectationes, quae sunt ut medicinae
quaedam contra aliquas molestias, sicut aliquis delectatur in potu ex
hoc quod anxiatur siti, quando autem iam tota sitis est repulsa, etiam
cessat delectatio potus. Delectatio enim contemplationis non causatur
ex hoc quod excluditur aliqua molestia, sed ex hoc quod est secundum
seipsam delectabilis, non est enim generatio, sed operatio quaedam
perfecta, ut dictum est. Per accidens autem admiscetur tristitia
delectationi apprehensionis. Et hoc dupliciter, uno modo, ex parte
organi; alio modo, ex impedimento apprehensionis. Ex parte quidem
organi, admiscetur tristitia vel dolor apprehensioni, directe quidem
in viribus apprehensivis sensitivae partis, quae habent organum
corporale, vel ex sensibili, quod est contrarium debitae complexioni
organi, sicut gustus rei amarae et olfactus rei foetidae; vel ex
continuitate sensibilis convenientis, quod per assiduitatem facit
superexcrescentiam naturalis habitus, ut supra dictum est, et sic
redditur apprehensio sensibilis quae prius erat delectabilis,
taediosa. Sed haec duo directe in contemplatione mentis locum non
habent, quia mens non habet organum corporale. Unde dictum est in
auctoritate inducta, quod non habet contemplatio mentis nec
amaritudinem nec taedium. Sed quia mens humana utitur in contemplando
viribus apprehensivis sensitivis, in quarum actibus accidit lassitudo;
ideo indirecte admiscetur aliqua afflictio vel dolor contemplationi.
Sed neutro modo tristitia contemplationi per accidens adiuncta,
contrariatur delectationi eius. Nam tristitia quae est de impedimento
contemplationis, non contrariatur delectationi contemplationis, sed
magis habet affinitatem et convenientiam cum ipsa, ut ex supradictis
patet. Tristitia vero vel afflictio quae est de lassitudine
corporali, non ad idem genus refertur, unde est penitus disparata.
Et sic manifestum est quod delectationi quae est de ipsa
contemplatione, nulla tristitia contrariatur; nec adiungitur ei aliqua
tristitia nisi per accidens.
Ad primum ergo dicendum quod illa tristitia quae est secundum Deum,
non est de ipsa contemplatione mentis, sed est de aliquo quod mens
contemplatur, scilicet de peccato, quod mens considerat ut contrarium
dilectioni divinae.
Ad secundum dicendum quod ea quae sunt contraria in rerum natura,
secundum quod sunt in mente, non habent contrarietatem. Non enim
rationes contrariorum sunt contrariae, sed magis unum contrarium est
ratio cognoscendi aliud. Propter quod est una scientia contrariorum.
Ad tertium dicendum quod contemplatio, secundum se, nunquam habet
rationem mali, cum contemplatio nihil aliud sit quam consideratio
veri, quod est bonum intellectus, sed per accidens tantum, inquantum
scilicet contemplatio vilioris impedit contemplationem melioris; vel ex
parte rei contemplatae, ad quam inordinatae appetitus afficitur.
Ad quartum dicendum quod tristitia quae est de impedimento
contemplationis, non contrariatur delectationi contemplationis, sed
est ei affinis, ut dictum est.
Ad quintum dicendum quod afflictio carnis per accidens et indirecte se
habet ad contemplationem mentis, ut dictum est.
|
|