|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod magis sit fugienda
tristitia, quam delectatio appetenda. Dicit enim Augustinus, in
libro octoginta trium quaest., nemo est qui non magis dolorem fugiat,
quam appetat voluptatem. Illud autem in quo communiter omnia
consentiunt, videtur esse naturale. Ergo naturale est et conveniens
quod plus tristitia fugiatur, quam delectatio appetatur.
2. Praeterea, actio contrarii facit ad velocitatem et intensionem
motus, aqua enim calida citius et fortius congelatur, ut dicit
philosophus, in libro Meteor. Sed fuga tristitiae est ex
contrarietate contristantis, appetitus autem delectationis non est ex
aliqua contrarietate, sed magis procedit ex convenientia delectantis.
Ergo maior est fuga tristitiae quam appetitus delectationis.
3. Praeterea, quanto aliquis secundum rationem fortiori passioni
repugnat, tanto laudabilior est et virtuosior, quia virtus est circa
difficile et bonum, ut dicitur in II Ethic. Sed fortis, qui
resistit motui quo fugitur dolor, est virtuosior quam temperatus, qui
resistit motui quo appetitur delectatio, dicit enim philosophus, in
II Rhetoric., quod fortes et iusti maxime honorantur. Ergo
vehementior est motus quo fugitur tristitia, quam motus quo appetitur
delectatio.
Sed contra, bonum est fortius quam malum, ut patet per Dionysium,
IV cap. de Div. Nom. Sed delectatio est appetibilis propter
bonum, quod est eius obiectum, fuga autem tristitiae est propter
malum. Ergo fortior est appetitus delectationis quam fuga tristitiae.
Respondeo dicendum quod, per se loquendo, appetitus delectationis est
fortior quam fuga tristitiae. Cuius ratio est, quia causa
delectationis est bonum conveniens, causa autem doloris sive tristitiae
est aliquod malum repugnans. Contingit autem aliquod bonum esse
conveniens absque omni dissonantia, non autem potest esse aliquod malum
totaliter, absque omni convenientia, repugnans. Unde delectatio
potest esse integra et perfecta, tristitia autem est semper secundum
partem. Unde naturaliter maior est appetitus delectationis quam fuga
tristitiae. Alia vero ratio est, quia bonum, quod est obiectum
delectationis, propter seipsum appetitur, malum autem, quod est
obiectum tristitiae, est fugiendum inquantum est privatio boni. Quod
autem est per se, potius est illo quod est per aliud. Cuius etiam
signum apparet in motibus naturalibus. Nam omnis motus naturalis
intensior est in fine, cum appropinquat ad terminum suae naturae
convenientem, quam in principio, cum recedit a termino suae naturae
non convenienti, quasi natura magis tendat in id quod est sibi
conveniens, quam fugiat id quod est sibi repugnans. Unde et
inclinatio appetitivae virtutis, per se loquendo, vehementius tendit
in delectationem quam fugiat tristitiam. Sed per accidens contingit
quod tristitiam aliquis magis fugit, quam delectationem appetat. Et
hoc tripliciter. Primo quidem, ex parte apprehensionis. Quia, ut
Augustinus dicit, X de Trin., amor magis sentitur, cum eum prodit
indigentia. Ex indigentia autem amati procedit tristitia, quae est ex
amissione alicuius boni amati, vel ex incursu alicuius mali contrarii.
Delectatio autem non habet indigentiam boni amati, sed quiescit in eo
iam adepto. Cum igitur amor sit causa delectationis et tristitiae,
tanto magis fugitur tristitia, quanto magis sentitur amor ex eo quod
contrariatur amori. Secundo, ex parte causae contristantis, vel
dolorem inferentis, quae repugnat bono magis amato quam sit bonum illud
in quo delectamur. Magis enim amamus consistentiam corporis
naturalem, quam delectationem cibi. Et ideo timore doloris qui
provenit ex flagellis vel aliis huiusmodi, quae contrariantur bonae
consistentiae corporis, dimittimus delectationem ciborum vel aliorum
huiusmodi. Tertio, ex parte effectus, inquantum scilicet tristitia
impedit non unam tantum delectationem, sed omnes.
Ad primum ergo dicendum quod illud quod Augustinus dicit, quod dolor
magis fugitur quam voluptas appetatur, est verum per accidens, et non
per se. Et hoc patet ex eo quod subdit, quandoquidem videmus etiam
immanissimas bestias a maximis voluptatibus absterreri dolorum metu,
qui contrariatur vitae, quae maxime amatur.
Ad secundum dicendum quod aliter est in motu qui est ab interiori, et
aliter in motu qui est ab exteriori. Motus enim qui est ab interiori,
magis tendit in id quod est conveniens, quam recedat a contrario,
sicut supra dictum est de motu naturali. Sed motus qui est ab
extrinseco, intenditur ex ipsa contrarietate, quia unumquodque suo
modo nititur ad resistendum contrario, sicut ad conservationem sui
ipsius. Unde motus violentus intenditur in principio, et remittitur
in fine. Motus autem appetitivae partis est ab intrinseco, cum sit ab
anima ad res. Et ideo, per se loquendo, magis appetitur delectatio
quam fugiatur tristitia. Sed motus sensitivae partis est ab
exteriori, quasi a rebus ad animam. Unde magis sentitur quod est
magis contrarium. Et sic etiam per accidens, inquantum sensus
requiritur ad delectationem et tristitiam, magis fugitur tristitia quam
delectatio appetatur.
Ad tertium dicendum quod fortis non laudatur ex eo quod secundum
rationem non vincitur a dolore vel tristitia quacumque, sed ea quae
consistit in periculis mortis. Quae quidem tristitia magis fugitur
quam appetatur delectatio ciborum vel venereorum, circa quam est
temperantia, sicut vita magis amatur quam cibus vel coitus. Sed
temperatus magis laudatur ex hoc quod non prosequitur delectationes
tactus, quam ex hoc quod non fugit tristitias contrarias, ut patet in
III Ethic.
|
|