|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod dolor exterior sit
maior quam dolor cordis interior. Dolor enim exterior causatur ex
causa repugnante bonae consistentiae corporis, in quo est vita, dolor
autem interior causatur ex aliqua imaginatione mali. Cum ergo vita
magis ametur quam imaginatum bonum, videtur, secundum praedicta, quod
dolor exterior sit maior quam dolor interior.
2. Praeterea, res magis movet quam rei similitudo. Sed dolor
exterior provenit ex reali coniunctione alicuius contrarii, dolor autem
interior ex similitudine contrarii apprehensa. Ergo maior est dolor
exterior quam dolor interior.
3. Praeterea, causa ex effectu cognoscitur. Sed dolor exterior
habet fortiores effectus, facilius enim homo moritur propter dolores
exteriores quam propter dolorem interiorem. Ergo exterior dolor est
maior, et magis fugitur, quam dolor interior.
Sed contra est quod dicitur Eccli. XXV, omnis plaga tristitia
cordis est, et omnis malitia nequitia mulieris. Ergo, sicut nequitia
mulieris alias nequitias superat, ut ibi intenditur; ita tristitia
cordis omnem plagam exteriorem excedit.
Respondeo dicendum quod dolor interior et exterior in uno conveniunt,
et in duobus differunt. Conveniunt quidem in hoc, quod uterque est
motus appetitivae virtutis, ut supra dictum est. Differunt autem
secundum illa duo quae ad tristitiam et delectationem requiruntur,
scilicet secundum causam, quae est bonum vel malum coniunctum; et
secundum apprehensionem. Causa enim doloris exterioris est malum
coniunctum quod repugnat corpori, causa autem interioris doloris est
malum coniunctum quod repugnat appetitui. Dolor etiam exterior
sequitur apprehensionem sensus, et specialiter tactus, dolor autem
interior sequitur apprehensionem interiorem, imaginationis scilicet vel
etiam rationis. Si ergo comparatur causa interioris doloris ad causam
exterioris, una per se pertinet ad appetitum, cuius est uterque
dolor, alia vero per aliud. Nam dolor interior est ex hoc quod
aliquid repugnat ipsi appetitui, exterior autem dolor, ex hoc quod
repugnat appetitui quia repugnat corpori. Semper autem quod est per
se, prius est eo quod est per aliud. Unde ex parte ista, dolor
interior praeeminet dolori exteriori. Similiter etiam ex parte
apprehensionis. Nam apprehensio rationis et imaginationis altior est
quam apprehensio sensu tactus. Unde simpliciter et per se loquendo,
dolor interior potior est quam dolor exterior. Cuius signum est, quod
etiam dolores exteriores aliquis voluntarie suscipit, ut evitet
interiorem dolorem. Et inquantum non repugnat dolor exterior interiori
appetitui, fit quodammodo delectabilis et iucundus interiori gaudio.
Quandoque tamen dolor exterior est cum interiori dolore, et tunc dolor
augetur. Non solum enim interior dolor est maior quam exterior, sed
etiam universalior. Quidquid enim est repugnans corpori, potest esse
repugnans interiori appetitui; et quidquid apprehenditur sensu, potest
apprehendi imaginatione et ratione; sed non convertitur. Et ideo
signanter in auctoritate adducta dicitur, omnis plaga tristitia cordis
est, quia etiam dolores exteriorum plagarum sub interiori cordis
tristitia comprehenduntur.
Ad primum ergo dicendum quod dolor interior potest etiam esse de his
quae contrariantur vitae. Et sic comparatio doloris interioris ad
exteriorem non est accipienda secundum diversa mala quae sunt causa
doloris, sed secundum diversam comparationem huius causae doloris ad
appetitum.
Ad secundum dicendum quod tristitia interior non procedit ex
similitudine rei apprehensa, sicut ex causa, non enim homo tristatur
interius de ipsa similitudine apprehensa, sed de re cuius est
similitudo. Quae quidem res tanto perfectius apprehenditur per aliquam
similitudinem, quanto similitudo est magis immaterialis et abstracta.
Et ideo dolor interior, per se loquendo, est maior, tanquam de
maiori malo existens; propter hoc quod interiori apprehensione magis
cognoscitur malum.
Ad tertium dicendum quod immutationes corporales magis causantur ex
dolore exteriori, tum quia causa doloris exterioris est corrumpens
coniunctum corporaliter, quod exigit apprehensio tactus. Tum etiam
quia sensus exterior est magis corporalis quam sensus interior, sicut
et appetitus sensitivus quam intellectivus. Et propter hoc, ut supra
dictum est, ex motu appetitus sensitivi magis corpus immutatur. Et
similiter ex dolore exteriori, magis quam ex dolore interiori.
|
|