|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod Damascenus
inconvenienter quatuor tristitiae species assignet, quae sunt acedia,
achthos (vel anxietas secundum Gregorium Nyssenum), misericordia et
invidia. Tristitia enim delectationi opponitur. Sed delectationis
non assignantur aliquae species. Ergo nec tristitiae species debent
assignari.
2. Praeterea, poenitentia est quaedam species tristitiae.
Similiter etiam Nemesis et zelus, ut dicit philosophus, II
Rhetoric. Quae quidem sub his speciebus non comprehenduntur. Ergo
insufficiens est eius praedicta divisio.
3. Praeterea, omnis divisio debet esse per opposita. Sed praedicta
non habent oppositionem ad invicem. Nam secundum Gregorium acedia est
tristitia vocem amputans; anxietas vero est tristitia aggravans;
invidia vero est tristitia in alienis bonis; misericordia autem est
tristitia in alienis malis. Contingit autem aliquem tristari et de
alienis malis, et de alienis bonis et simul cum hoc interius
aggravari, et exterius vocem amittere. Ergo praedicta divisio non est
conveniens.
Sed contra est auctoritas utriusque, scilicet Gregorii Nysseni et
Damasceni.
Respondeo dicendum quod ad rationem speciei pertinet quod se habeat ex
additione ad genus. Sed generi potest aliquid addi dupliciter. Uno
modo, quod per se ad ipsum pertinet, et virtute continetur in ipso,
sicut rationale additur animali. Et talis additio facit veras species
alicuius generis, ut per philosophum patet, in VII et VIII
Metaphys. Aliquid vero additur generi quasi aliquid extraneum a
ratione ipsius, sicut si album animali addatur, vel aliquid
huiusmodi. Et talis additio non facit veras species generis, secundum
quod communiter loquimur de genere et speciebus. Interdum tamen
dicitur aliquid esse species alicuius generis propter hoc quod habet
aliquid extraneum ad quod applicatur generis ratio, sicut carbo et
flamma dicuntur esse species ignis, propter applicationem naturae ignis
ad materiam alienam. Et simili modo loquendi dicuntur astrologia et
perspectiva species mathematicae, inquantum principia mathematica
applicantur ad materiam naturalem. Et hoc modo loquendi assignantur
hic species tristitiae, per applicationem rationis tristitiae ad
aliquid extraneum. Quod quidem extraneum accipi potest vel ex parte
causae, obiecti; vel ex parte effectus. Proprium enim obiectum
tristitiae est proprium malum. Unde extraneum obiectum tristitiae
accipi potest vel secundum alterum tantum, quia scilicet est malum,
sed non proprium, et sic est misericordia, quae est tristitia de
alieno malo, inquantum tamen aestimatur ut proprium. Vel quantum ad
utrumque, quia neque est de proprio, neque de malo, sed de bono
alieno, inquantum tamen bonum alienum aestimatur ut proprium malum, et
sic est invidia. Proprius autem effectus tristitiae consistit in
quadam fuga appetitus. Unde extraneum circa effectum tristitiae,
potest accipi quantum ad alterum tantum, quia scilicet tollitur fuga,
et sic est anxietas quae sic aggravat animum, ut non appareat aliquod
refugium, unde alio nomine dicitur angustia. Si vero intantum
procedat talis aggravatio, ut etiam exteriora membra immobilitet ab
opere, quod pertinet ad acediam; sic erit extraneum quantum ad
utrumque, quia nec est fuga, nec est in appetitu. Ideo autem
specialiter acedia dicitur vocem amputare, quia vox inter omnes
exteriores motus magis exprimit interiorem conceptum et affectum, non
solum in hominibus, sed etiam in aliis animalibus, ut dicitur in I
Polit.
Ad primum ergo dicendum quod delectatio causatur ex bono, quod uno
modo dicitur. Et ideo delectationis non assignantur tot species sicut
tristitiae, quae causatur ex malo, quod multifariam contingit, ut
dicit Dionysius, IV cap. de Div. Nom.
Ad secundum dicendum quod poenitentia est de malo proprio, quod per se
est obiectum tristitiae. Unde non pertinet ad has species. Zelus
vero et Nemesis sub invidia continentur, ut infra patebit.
Ad tertium dicendum quod divisio ista non sumitur secundum oppositiones
specierum, sed secundum diversitatem extraneorum ad quae trahitur ratio
tristitiae, ut dictum est.
|
|